Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS VII.   DE INSTITUTIONIBUS.
      • CAP. VII.   Is, ad quem spectat collatio dignitatum, se ipsum instituere non potest.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

Is, ad quem spectat collatio dignitatum, se ipsum instituere non potest.

 

Idem Episcopo Trecensi et Archidiacono Parisiensi.

 

Quum ad nostram †[dudum audientiam pervenisset, quod in ecclesia Peronensi dignitas quaedam, quae custodia vulgariter appellatur, contra statuta Lateranensis concilii per duos annos et amplius vacavisset, venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo, tunc archidiacono Parisiensi, et dilecto filio decano Sancti Quintini dedisse recolimus in praeceptis, ut, si res taliter se haberet, quum ad nos ipsius dignitatis esset donatio devoluta, ipsi auctoritate nostra suffulti eam in suam custodiam assumentes, insinuarent nobis per suas literas veritatem, ut per eas certiores effecti dignitatem ipsam personae idoneae conferremus. Ipsi vero tam decanum et capitulum quam etiam Matthaeum abbatem Peronensis ecclesiae, qui custodem etiam eiusdem ecclesiae se gerebat, peremptorie citaverunt. Quumque dictus archiepiscopus, quia die statuta interesse non poterat, per suas se literas excusasset, supradicti procurator abbatis coram decano comparuit memorato, proponens nostras literas directas ad illos multiplici ratione suspectas, tum quia in salutatione ipsarum prius positum fuerat nomen archidiaconi quam decani, et notula, quae ad assignationem personae literas impetrantis solet apponi, non erat a tergo scripta, sed in margine potius literarum; tum quia S. litera capitalis in hac dictionesalutemnimis erat in longum a posteriori parte protensa; et quia in eisdem literis adversarius vel accusator seu etiam denunciator non erat ex nomine designatus, quae omnia obviare sedis apostolicae consuetudini proponebat. Idem quoque procurator, allegans, quod in eodem negotio erat ordine iudiciario procedendum, dilationem cum instantia postalavit, ut dictus abbas posset eidem causae personaliter interesse; obstaculum appellationis obiiciens, si eidem postulata dilatio negaretur. Dictus vero decanus, allegationes praedictas tanquam supervacuas vilipendens, dilatione penitus denegata, in suam curam assumpsit custodiam memoratam, idoneis provisoribus tam in extarioribus quam in interioribus deputatis. Qui ut de veritate negotii nos posset reddere certiores, decanum et quosdam canonicos Peronensis ecclesiae coegit super ipso negotio veritati testimonium perhibere; quorum depositiones inclusas sub sigillo proprio ad nostram praesentiam destinavit. Nos igitur eiusdem decani processum diligentius recensentes licet exceptiones quasdam ab abbatis praedicti procuratore propositas frivolas reputaverimus et inanes, quia tamen secundum legitimas sanctiones, etsi non cognitio, sed exsecutio demandetur, oportet tamen de veritate precum inquiri, maxime quum illa clausula, videlicet: “si res ita se habet,” literis nostris esset inserta, processum eiusdem decani, qui prius custodiam in suam curam accepit quam inquireret veritatem, duximus irritandum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus abbatem ipsum restituatis ad custodiam supradictam, quum constet ipsum contra formam mandati apostolici destitutum, ac deinde secundum eiusdem mandati tenorem procedere procuretis, illud nihilominus attendentes, ut, nisi dictus abbas rationabilem causam ostenderit, quod in eadem ecclesia custodiam simul et abbatiam possit habere, vos, eo destituto, in curam vestram sublato appellationis obstaculo saepedictam custodiam assumatis, custodientes eandem, donec de ipsa mandatum apostolicum impleatis.] Illud autem nolumus vos ignorare, quod, postquam idem M. fuit abbas effectus, praedictam custodiam de iure non potuit obtinere, quia, quum ratione abbatiae ad ipsum pertineat donatio tam custodiae quam aliarum dignitatum, ac etiam praebendarum in ecclesia Patranensi, custodiam ipsam recipere non potuit a se ipso, quum inter dantem et accipientem debeat esse distinctio personalis; sed nec ab alio, quum ius conferendi alius non haberet. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License