CAP. II.
Beneficia non vacantia concedi vel promitti non debent, et,
quum vacaverint, concedi debent infra sex menses, quibus elapsis de episcopo ad
capitulum, et econtra, demum ad proximum superiorem devolvitur
collatio.
Ex concilio Lateranensi.
Nulla
ecclesiastica ministeria, seu etiam beneficia vel ecclesiae tribuantur alicui
seu promittantur antequam vacent, ne desiderare quis mortem proximi videatur, in
cuius locum et beneficium se crediderit successurum. Quum enim [id] in ipsis etiam legibus gentilium
inveniatur inhibitum, turpe [nimis]
est et divini plenum animadversione iudicii, si locum in ecclesia Dei futurae
successionis exspectatio habeat, quam ipsi etiam gentiles homines condemnare curarunt. Quum vero praebendas ecclesiasticas
seu quaelibet officia in aliqua ecclesia vacare contigerit, vel si etiam modo vacant, non diu
maneant in suspenso sed infra sex menses personis, quae digne administrare valeant,
conferantur. Si autem episcopus, ubi ad eum spectat, conferre distulerit, per
capitulum ordinetur. Quod si ad capitulum pertinuerit, et infra praescriptum
terminum hoc non fecerit, episcopus secundum Deum hoc cum religiosorum virorum
consilio exsequatur. Vel si omnes forte neglexerint, metropolitanus de ipsis
secundum Deum absque illorum contradictione disponat. [Praetereae etc. (cf. c.
4. de praeb. III. 5.)]
|