CAP. IV.
Si scribitur ei, ad quem spectat collatio, dato exsecutore ad
providendum, per praesentationem literarum collatori factam afficitur praebenda
ita, quod collatio alteri facta non tenet. H. d. secundum verum intellectum.
Vide cap. Si capitulo eod. tit. in VI.
Innocentius III. Praeposito et capitulo Cameracensibus.
Proposuit
nobis dilectus filius T. presbyter,
quod, quum bonae memoriae C. Papa
praedecessor noster post preces, quas
vobis pro receptione ipsius in fratrem et assignatione praebendae, ad
donationem vestram spectantis, in ecclesia vestra proximo vacaturae, eidem facienda porrexerat, mandatum
apostolicum vobis destinasset, decano Remensi exsecutore concesso, decanus
ipse, vos in exsecutione mandati
apostolici contumaces inveniens et
rebelles, ipsum de praebenda primo vacatura in ecclesia vestra, quae ad
donationem capituli pertinet, auctoritate apostolica investivit, †[vobis praecipiens, ut eum in canonicum
recipientes et in fratrem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo
conferretis, ecclesiarum vobis introitu interdicto, si quod mandabat
differretis infra triduum adimplere. Vos autem nec mandatum eius exsequi
voluistis, nec ab ecclesiarum cessastis ingressu, immo potius in elusionem
mandati apostolici causa diffugii ad eundem decanum appellastis.] Sed quum ipse decanus morte praeventus in negotio
ipso ulterius non potuisset procedere, et praebenda, quae ad donationem
vestram spectabat, in ecclesia Cameracensi vacasset, eam alii assignastis †[in eundem presbyterum excommunicationis
sententiam promulgantes, quia literas eiusdem decani sibi in testimonium
reservavit.] Idem autem praedecessor noster, quod ab eodem decano factum
fuerat ratum volens haberi collationem praebendae factam a vobis penitus
irritavit, et eum [presbyterum ab
excommunicationis vinculo absolutum] de ipsa manu propria per annulum investivit. Licet autem intentionis
nostrae non sit, investituras de vacaturis factas contra canonum instituta
ratas habere, qui secundum plenitudinem potestatis de iure possumus supra ius
dispensare: attendentes tamen, quod idem presbyter non de vacatura, sed de
vacante per praedecessorem nostrum fuit investitus, utpote quae post
cassationem concessionis a vobis factae intelligebatur vacare, discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus atque praecipimus, quatenus,
amoto ab ea praebenda quolibet detentore, eam ipsi T. omni dilatione, excusatione et appellatione postpositis, conferatis,
et permittatis ab ipso pacifice possideri, ei stallum in choro et locum in
capitulo cum plenitudine honoris canonici assignetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. 1198.]
|