CAP. V.
Semestre ad eligendum seu conferendum a iure praefixum non
currit legitime impedito, nec incipit currere nisi a die notitiae vacationis.
H. d. et est textus multum allegabilis et quotidianus.
Idem P. sanctae M. in Via lata Diacono cardinali apostolicae
sedis Legato.
Quia
diversitatem corporum diversitas saepe sequitur animorum, †ne plenitudo ecclesiasticae iurisdictionis in plures dispensata
vilesceret, sed in uno potius collata vigeret, apostolicae sedi Dominus in B.
Petro universarum ecclesiarum et cunctorum Christi fidelium magisterium
contulit et primatum, quae retenta sibi plenitudine potestatis, ad implendum
laudabilius officium pastorale, quod omnibus eam constituit debitricem, multos
in partem sollicitudinis evocavit, sic suum dispensans onus et honorem in
alios, ut nihil suo iuri subtraheret, nec iurisdictionem suam in aliquo minoraret.
Quum autem ex susceptae auctoritatis officio singulis, tanquam singulorum
mater, iusta petentibus iustitiam nec possit nec debeat denegare, quum iustitia
et iudicium sit praeparatio sedis eius, nos, qui ad eius regimen sumus, licet
insufficientes, assumpti, fratribus et coepiscopis nostris ad nos clamantibus
non possumus in iustitia non adesse, aut quod iuste postulaverint non audire,
ne, si forsan circa exhibendam eis iustitiam fuerimus inventi remissi, ipsi
quoque negligentes inveniantur in reddendis iuribus subditorum, et commissam [sibi] nostrae sollicitudinis partem minus laudabiliter exsequantur, si, quod
absit, nos viderint vel declinare a iure, vel non audire iustitiam postulantes.
Hac autem ratione diligenter inducti, venientem ad apostolicam sedem
venerabilem fratrem nostrum [G.] Eboracensem archiepiscopum benigne
recepimus, et multiplices curavimus eius querelas audire. Conquerebatur [autem] inter cetera Eboracensis
archiepiscopus, quod, quum ad eum in ecclesia Eboracensi et in aliis suis ecclesiis collatio
pertineat praebendarum, tempore suspensionis ipsius et postmodum etiam quidam
praeter eius auctoritatem se intruserunt in ipsas, †et in hoc et aliis iuri eius non modicum derogarunt. Quidam etiam in
quasdam abbatias dioecesis Eboracensis post interpositam ad nos appellationem
irrepserant, qui ab eo nec confirmationis munus, nec benedictionis gratiam
postularant. Volentes igitur eidem archiepiscopo per tuae sollicitudinis
industriam provideri, de fratrum nostrorum consilio discretioni tuae per
apostolica scripta [districte] praecipiendo Mandamus, quatenus eos, qui
praebendas vel dignitates ecclesiae Eboracensis vel aliarum ecclesiarum ad donationem eius
spectantes praeter auctoritatem acceperunt ipsius, ad eas resignandas monitione
praemissa inducas, quum eas non possint
salva conscientia detinere. Quodsi monitis tuis acquiescere forte noluerint,
eos ad id per excommunicationis sententiam et subtractionem aliorum
beneficiorum suorum non obstante
confirmatione a sede apostolica obtenta sub forma communi, quae confirmat
beneficia et praebendas, sicut iuste et pacifice possidentur, appellatione
remota compellas, nisi forte aliqui ea vel ex
speciali mandato apostolicae sedis vel auctoritate Lateranensis concilii ab
Eboracensi capitulo sint adepti; sic tamen, ut tempus suspensionis in sex
mensibus nullatenus computetur, quum illa Lateranensis concilii constitutio
contra negligentes tantum et desides
fuerit promulgata, et tunc, si voluerit, non tamen valuerit archiepiscopus ipse
in conferendis praebendis uti propria potestate; a qua etsi fuerit sua culpa
suspensus, non tamen ad ipsum capitulum ex illa culpa praebendarum erat donatio
devoluta, sed ad illum tempore suspensionis illius praebendarum donatio
pertinebat, qui praeter eius desidiam et negligentiam poterat praebendas
donare. Tempus etiam, quo ad apostolicam sedem accessit, et apud illam
permansit, vel recessit ab illa, infra sex menses nullatenus computetur.
Semestre autem tempus non a tempore vacationis praebendarum, sed notitiae
ipsius archiepiscopi potius et commonitionis ad personam eius a capitulo
factae, quum in privilegio, quod a praedecessore nostro idem capitulum dicitur
impetrasse, fiat mentio de commonitione canonica praemittenda, volumus
computari. Illud autem omnino frivolum
reputamus, si qui forte se dicant ex donatione regia quasdam ex illis
obtinuisse praebendis, quasi regalis sublimitas tempore suspensionis
archiepiscopi praebendas ipsas sua poterit auctoritate conferre. Abbates autem
praedictos, si post appellationem [ad
nos] legitime interpositam,
confirmationis et benedictionis beneficium susceperunt, canonice punias, ne
alii eorum exemplo contra praelatos suos supercilium elationis assumant. [Dat. IV. Kal. Mai. 1199.]
|