CAP. VI.
Non valent literae ad beneficium impetratae, quae de alterius
colorata facti possessione non faciunt mentionem. Hoc dicit secundam verum et
communem intellectum, et est textus multum allegabilis, et habet materiam
quotidianam; et fuit decisio multum subtilis.
Idem Basiliensi Episcopo et Abbati S. Mariae.
Quum
nostris fuerit olim auribus intimatum, quod praepositura ecclesiae Lausanensis
tempore tanto vacasset, ut secundum statuta Lateranensis concilii ad nos esset
eiusdem donatio devoluta, nos volentes
venerabili fratri nostro episcopo et dilectis
filiis canonicis Lausanensibus specialem
gratiam exhibere, atque de nostro eis meritum comparare, ipsis per scripta
mandavimus, ut praeposituram ipsam dilecto
filio B. subdiacono nostro thesaurario Lausanensi sine qualibet difficultate conferrent, quibusdam super hoc
exsecutoribus deputatis, †et, quum in
praepositum assumptus esset ab eis, thesaurariam ipsius ecclesiae, cuius ad
eosdem episcopum et canonicos assignatio proponebatur de iure spectare, personae
idoneae assignarent. Ne autem beneficium provisionis apostolicae remaneret
aliquatenus imperfectum, dilectis filiis Altae ripae et fontis Andreae
abbatibus et priori Vallis transversae dedimus in mandatis, ut, si praefati
episcopus et canonici mandatum nostrum negligerent adimplere ipsi, sublato
cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, si niterentur veritate
praemissa, illud exsequi non tardarent, eos appellatione remota per
districtionem ecclesiasticam cohibentes, qui se mandato nostro temere ducerent
opponendos. Verum praefati episcopus et canonici literis nostris receptis praedictam
praeposituram non vacare dixerunt, quia, licet ille, qui praepositus fuerat, in
episcopum fuisset assumptus, ad ipsam tamen praeposituram post consecrationem suam
denuo fuerat ab ipsis canonicis electus, et eam, sicut antea, possidebat. Quod iam dicti executores dicentes contrarium
esse iuri, nisi hoc eis specialiter ab
apostolica sede fuisset indultum, quare ipsam praeposituram de iure
vacantem auctoritate apostolica, qua
videbantur esse fulti, praefato thesaurario assignarunt †corporaliter possidendam, ipsis canonicis,
nisi infra octo dies eidem, sicut suo praeposito, humiliter obedirent,
ecclesiae interdicentes ingressum. (Et
infra:) In cuius praesentia quum
praedicta et alia fuissent per nuncium dicti subdiaconi nostri relata, nuncius
partis adversae proposuit, quod, postquam dominus suus Sedunensis episcopus,
qui praepositus fuerat Lausanensis, fuit in episcopum consecratus, Lausanense
capitulum ei praeposituram illam iterato contulit et concessit habendam, in hoc
utilitatem ecclesiae suae, necessitatem, nec non antiquam consuetudinem
attendentes. Episcopus Lausanensis videns eum plurimum utilem et necessarium
ecclesiae suae, quod a canonicis suis super hoc fuerat factum approbavit, cui
tanquam praeposito a canonicis et etiam ab ipso thesaurario est honour
impensus. Memoratus vero thesaurarius postmodum ad ecclesiam Romanam accedens,
et supprimens omnia, quae fuerant tam ab episcopo, quam a canonicis dictis
acta, nobis praeposituram illam vacare suggessit. Quare super assignanda sibi
praepositura literas impetravit a nobis, quas multis ex causis proponebat esse
per veri suppressionem et falsi suggestionem obtentas, pro parte domini sui
Sedunensis utilitatem, consuetudinem et necessitatem allegans, quae
thesaurarius suppresserat memoratus. (Et
infra:) Econtra partis adversae
nuncius proponebat, et rationibus multis praeposituram illam vacare monstrabat,
et vacantem thesaurario Lausanensi auctoritate superioris, ad quem fuerat
secundum statuta Lateranensis concilii donatio devoluta, concessam. Ratione
etiam insuper monstrare multiplici conabatur, quod dictus Sedunensis episcopus
ad praeposituram Lausanensem, a qua fuerat ad regimen episcopatus assumptus,
post consecrationem suam eligi minime potuisset, quum super hoc ei sacrorum
canonum instituta repugnent. Dicebat etiam, praeposituram illam alia ratione
vacare eo, quod illi, quorum erat donatio, assumpto eo in episcopum, concedere
praesumpserunt, quum et secundum statuta concilii praedicti qui receperit
debeat quod contra sacros canones accepit amittere, et qui dedit largiendi
potestate privari. Ostendebat etiam assertionibus multis, quod pro ipso
Sedunensi episcopo utilitas, consuetudo et necessitas, quas nuncius eius in
causae suae subsidium allegarat, minime faciebant, quum haec potius mendicata
suffragia quam suae causae vera subsidia videantur. Unde nuncius ipse petebat,
ut quod a supra dictis iudicibus factum fuerat dignaremur auctoritate
apostolica confirmare, et ab ipsa praepositura Sedunensem episcopum amovere.
Auditor igitur super hoc datus a nobis de mandato nostro decrevit, ut, quod a
memoratis exsecutoribus factum fuerat obtentu literarum nostrarum, eo videlicet, quod per falsi suggestionem
et veri suppressionem fuerant impetratae, quum praepositura illa non vacaret de
facto, quia talis possessio plus habet facti quam iuris, haberetur irritum et
inane. Nos vero sententiam cardinalis
eiusdem ratam habentes, per apostolica
scripta vobis mandamus, quatenus, nisi praedictus Sedunensis episcopus sufficienter ostenderit, quod vel ex
indulgentia sedis apostolicae speciali, vel ex alia iusta causa et necessaria
sibi post consecrationem suam praepositura concessa fuerit memorata, ipsum ad
resignationem ipsius, si sponte noluerit, per
censuram ecclesiasticam appellatione remota compellatis, et deinde Lausanense capitulum ad
conferendam eam thesaurario supra dicto ex
parte nostra monere diligentius et
inducere procuretis.
|