CAP. VII.
Ubi constat beneficium collatum per habentem potestatem, per
exceptionem abiurationis et renunciationis non debet possessio
retardari.
Idem Archidiacono Richemundiae.
Post
electionem et confirmationem venerabilis
fratris nostri [Eustachii]
episcopi Eliensis vacante archidiaconatu Richemundiae, quem tenuerat,
Eboracensis archiepiscopus eum tibi propria liberalitate concessit, dans
Eboracensi capitulo suis literis in
mandatis, ut te in archidiaconum, sicut
moris est, recipere procurarent; cuius noluerunt mandato parere propter huiusmodi rationes, quia videlicet bonae memoriae Coelestinus Papa
praedecessor noster inter alias, quae decano et capitulo Eboracensi suo
privilegio noscitur indulsisse, ordinationem quoque canonicorum seu personarum, sicut ab ipsa fundatione loci erat hactenus observatum, liberam
esse decrevit, ut videlicet idonea et honesta persona, cui archiepiscopus ipse vacantem in ecclesia Eboracensi
praebendam vel dignitatem duxerit conferendam, secundum antiquam ipsius
ecclesiae consuetudinem, praesentaretur decano et capitulo supra dictis, †[receptus autem a capitulo in canonicum per
librum et panem, per manum decani deberet in capitulo investiri, postmodum vero
in osculo fratrum receptus, de conservanda fidelitate ipsi ecclesiae,
libertatibus et consuetudinibus iuri consentaneis pro viribus defendendis, non
detegendis secretis capituli, iuramentum consuetum et debitum interponeret, et
tunc de mandato decani et capituli, prout moris est, per manum installaretur
cantoris,] et Si quis contra
consuetudinem huiusmodi antiquam et
approbatam in ecclesia ipsa esset per aliquem introductus, nec pro persona,
nec pro canonico haberetur. Quodsi archiepiscopus vacantem in ecclesia ipsa praebendam vel personatum infra terminum
Lateranensis concilii secundum formam praescriptam, canonica admonitione praemissa, personae idoneae non conferret:
liceret decano et capitulo auctoritate apostolica nullius contradictione vel appellatione obstante illud iuxta
eiusdem concilii statuta conferre. Quum igitur in literis archiepiscopi
directis capitulo de decano mentio nullatenus haberetur, per cuius manum
debebas in capitulo investiri, eius mandato merito
exstitit contradictum, †[et illa
praeterea ratione, quod, quum idem praedecessor noster I. de S. Laurentio de
cancellaria Eboracensi curavit manu propria per annulum investire, mandans
nuncio suo, ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo et processione
cum integritate redituum et omnibus ad cancellariam pertinentibus assignari, tu
pro eo, quod proventus ipsos in contemptum praesumpsisti mandati apostolici
retinere, per decanum et capitulum Eboracense fuisti excommunicationis laqueo
irretitus, unde non eras ad dignitatem interim admittendus. Cui praeterea illa
ratio repugnabat, quod ante investituram a capitulo habitam archidiaconali te
officio ingessisti. Unde iuxta privilegii continentiam pro persona non debebas
haberi, praesertim quum tibi homicidia, sacrilegia, incendia et alia multa
gravia et enormia obiicerentur, quae, archidiaconatum ipsum manu armata tibi
usurpare contendens, perpetrare minime timuisti.] Ipsius igitur
institutione propter praemissas rationes et
alias a capitulo reprobata, ipsi, ne
iuris sui dispendium sustinerent, intelligentes etiam, archidiaconatus ipsius
donationem ad eos tam auctoritate Lateranensis concilii quam indulti sibi
privilegii devolutam, habito prudentum
consilio, dilecto filio R. de sancto Cadmundo illum unanimiter contulerunt,
investientes eundem de ipso, prout moris
est, et solenniter installantes. Processu vero temporis praefatus
archiepiscopus ab apostolica sede rediens
in Normanniam, post resignationem et abiurationem a te factam et receptam
ab ipso, eidem R. archidiaconatum contulit ante dictum, qui archidiaconatum
ipsum tam ratione primae quam secundae concessionis sibi rationabiliter assignatum per sedem apostolicam petiit confirmari.
†Ad cuius obiectiones et ordine taliter
respondebas, quod, licet decani mentio in literis archiepiscopi directis
capitulo expresse facta non fuerit, non tamen ob hoc exclusus videri poterat
vel debebat, sicut pars proponebat adversa, immo continebatur in capitulo,
sicut pars continetur in toto, cuius decanus pars est honorabilis,
archiepiscopus vero caput exsistit, nec in uno contingat corpore [non] sine
monstruoso prodigio duo capita inveniri. [Quod autem te excommunicationis sententia lata per decanum et capitulum
non ligaverit, multipliciter ostendere satagebas; tum quia fructus cancellariae
nequaquam perceperas, quum tantum spiritualium procurator esses ab
archiepiscopo constitutus, tum quia nec tu nec alius occasione mandati
simplicis, per quod coercitio nemini mandatur, potuit coerceri, praesertim quum
illa sententia qualiscunque post appellationem a te interpositam fuerit
promulgata. Unde venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, tunc
apostolicae sedis legatus in Anglia, communicato multorum coepiscoporum et
aliorum prudentium virorum consilio pronunciavit, te huiusmodi sententia non
teneri, sicut ex rescripto ipsius legati ostendere satagebas. Administrationi
autem archidiaconatus, quum tempore illo absens fueris, te minime ingessisti;
sed, quum videres postmodum investituram tibi a capitulo contra iustitiam
denegari, de mandato superioris archidiaconatum ingressus, coepisti in eo,
prout ad tuum pertinebat officium, ministrare. Quod autem homicidia vel alia
huiusmodi per te illic fuerint perpetrata, vel quod archidiaconatum
renunciaveris aut etiam abiuraveris, penitus denegabas, asserens, quod eo
tempore, quo pars adversa te renunciasse vel abiurasse dicebat, et sibi
archidiaconatum fuisse collatum, archiepiscopus te pro archidiacono et
adversarium pro excommunicato habuit pariter et intruso. Unde auctoritate
literarum nostrarum, de mandato dilecti filii nostri P. presbyteri cardinalis
tunc apostolicae sedis legati coram venerabili fratre nostro Rothomagensi
archiepiscopo et suis coniudicibus in Normannia, et demum coram bonae memoriae
Lincolniensi episcopo et coniudicibus suis in Anglia idem archiepiscopus super
intrusione ipsum adversarium traxit in causam, nosque receptas attestationes
super ipso negotio meminimus accepisse.] Adiecisti praeterea, quod, si etiam ea fecisses, per adversarium tamen
tuum tibi non poterant obiici cum effectu, cui potius super ipso archidiaconatu
esset silentium imponendum, et, approbata institutione tua, tibi restitutio
facienda, ex confessione partis adversae in iudicio facta et saepius repetita
ostendere nitebaris. Ipse namque Rogerius a nobis interrogatus in iure, ex quo
tempore archidiaconatus Richemundiae sibi per capitulum fuerit assignatus,
respondit, quod circa festum Ascensionis proximum triennium compleretur. Quum
igitur ex data literarum nostrarum constaret, tempore illo archiepiscopum apud
sedem apostolicam constitutum, et in eis per nos antiquum ius fuerit
declaratum, ut tempus, quo ad apostolicam sedem accessit, [et] apud
illam permansit, vel recessit ab ipsa, non esset infra tempus sex mensium
computandum: liquido constare dicebas tempus illud archiepiscopo minime
cucurrisse. Sed si etiam quadriennium effluxisset, sicut prioris responsi
poenitens ultimo loco proposuit pars adversa, quod ex parte tua de iure non
posse fieri dicebatur, quum etiam tunc arripuisset iter ad sedem apostolicam
veniendi, licet illud non fuerit continue prosecutus, impedimentis
multiplicibus retardatus, interpretatio rescripti nostri ad tempus etiam
huiusmodi pertinebat, cui praeterea praescriptio nocere non poterat in exsilio
constituto. Factum autem capituli eundem R. non potuit excusare, quoniam, quum
institutio facta per archiepiscopum praecessisset, quod superior ordinaverat
capitulum tanquam inferius non poterat reprobare, quum, etsi contra statutum
privilegii non fuisset admissus, ipsi tamen, quia nec fuerant exsecutores
privilegii constituti, nec poterant simul esse iudices et actores, contra te
praesertim absentem et non contumacem procedere non valebant. Si quid ergo per
ipsos erat contra factum archiepiscopi proponendum, huiusmodi quaestio ad
tribunal erat superius deferenda, ut auctoritate finiretur ipsius, pendente
proinde institutione tua facta per illum, ad quem pertinebat tam iure communi
quam auctoritate privilegii ante dicti, per quod collatio personatuum et
praebendarum archiepiscopo reservatur, idem R. non debuit in locum viventis
obrepere. [Ait enim B. Gregorius:
“Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se
consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus; qui si ulterius in loco
eodem ministrare praesumpserit, se participatione sacrae communionis noverit
esse privatum.” Huius ergo auctoritate decreti adversarium tuum asserebas ab
archidiaconatus officio, quem male receperat, deponendum; praesertim, quum illi
primae irreptioni vehementer insisteret, et per institutionem eiusmodi suum
niteretur propositum demonstrare, ipsumque archidiaconatum tibi restitui
suppliciter postulabas.] Nos igitur,
auditis his et aliis, quae partes in praesentia nostra proponere voluerunt, et
plenius intellectis, Quoniam constitit nobis, archidiaconatum praedictum
tibi per Eboracensem archiepiscopum [et]
primitus fuisse concessum et quod, institutione facta per ipsum secundum iuris
ordinem minime reprobata, archidiaconatus non vacans non potuit nec debuit in
alium rite transferri, memorato R., qui contra iustitiae regulam in
archidiaconatum alterius provehi se consensit, super eo duximus silentium
imponendum, sententialiter decernentes, ut institutio facta per Eboracensem archiepiscopum de te
sortiatur effectum. Exinde vero, si
super renunciatione, vel abiuratione vel aliquo praemissorum aliquis, qui velit
et valeat, adversus te quicquam duxerit proponendum, ordine poterit iudiciario
experiri. [Nulli ergo etc. Dat. Later.
Kal. Iun. 1202.]
|