CAP. VIII.
Recepto in canonicum tenetur capitulum providere, quam cito
facultas se obtulerit.
Idem C. Canonico Tridentino.
Quum
super quaestione Tridentinae praebendae, †quae
vertebatur inter te ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum episcopum et
dilectos filios canonicos Terdonenses ex alia, tu et procuratores partis alterius
in nostra essetis praesentia constituti, vobis dilectum filium Hug. tit. S.
Martini presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo pro te fuit
taliter allegatum, quod, quum bonae memoriae Odo Terdonensis episcopus, patruus
tuus, ab apostolica sede reversus, Terdonenses canonicos attentius rogavisset,
ut te reciperent in canonicum et in fratrem, ipsis eius precibus annuentes
hilariter te receperunt, nulla primae vel secundae [praebendae] habita mentione,
qui ab illo tempore usque nunc locum in choro et in capitulo sicut alii
canonici habuisti, lectiones legisti in ecclesia, et responsoria cantasti, ac
per praedictum episcopum tibi fuerant domus in ipsa canonica [nomine canonici] assignatae, quas tu possedisti ac possides in quiete. Et, quum in eadem
ecclesia Terdonensi ex illis cononicis, qui praebendam in ea non possident, tu
primo institutus fueris et receptus, et nunc vacet beneficium in eadem,
humiliter postulabas a nobis, ut Terdonensibus canonicis dare dignaremur
districtius in mandatis, quod vacans beneficium tibi, omni difficultate
postposita, assignarent et facerent pacifica possessione gaudere. Procuratores
vero partis alterius e contrario respondebant, quod, quum in Terdonensi
ecclesia certus sit numerus canonicorum institutus et scriptis Romanorum
Pontificum confirmatus, canonicique constitutionem ipsam observare teneantur
praestito iuramento, nos eis nostris literis dedimus in mandatis, ut dilectum
filium B. subdiaconum et capellanum nostrum in canonicum reciperent et in
fratrem, eique praebendam, sicut uni ex aliis canonicis, assignarent. Verum
quia statutus numerus canonicorum tunc in eadem ecclesia plenus erat, mandatum
nostrum non potuerunt exsecutioni mandare. Post non modicum vero temporis
praedictus O. quondam episcopus persuasionibus, minis ac terroribus institit
apud canonicos Terdonenses, ut te reciperent in canonicum ad praebendam proximo
vacaturam, eis constanter promittens, quod eos tam a petitione civium
Terdonensium quam ab exsecutione mandati apostolici, quod ipsi pro eiusdem
subdiaconi nostri receptione receperant, liberaret, sicque eos circumveniens
fraudulenter recipi te fecit ad praebendam proximo vacaturam. [Quum autem dilectus filius R. tit. S. Petri
ad vincula presbyter cardinalis in Lombardiae partibus legationis officio
fungeretur, eundem subdiaconum nostrum per quendam clericum suum institui fecit
canonicum ecclesiae Terdonensis, assignans ei stallum in choro et locum in
capitulo, praesente praedicto quondam episcopo, nec faciente de receptione tua
aliquam mentionem. Sed praedicti canonici institutionem de ipso B. factam,
licet in publico non ostenderent propter insolentiam clericorum, ratam
omnimodis habuerant. Quumque circa praeteritum Pascha dictus quondam episcopus
carnis debitum exsolvisset, et praedictus episcopus, qui nunc est, fuisset
subrogatus eidem, qui fuerat archidiaconus ecclesiae Terdonensis, praebendam
vacantem iidem canonici praedicto subdiacono nostro unanimiter decreverunt
conferri, sicut in eorum literis perspeximus contineri, et ipsius procuratores
capituli praedictam praebendam vacantem in nostra sibi praesentia concesserunt.
Unde suppliciter petebatur a nobis, ut institutionem tuam, tanquam contra
Lateranense concilium attentatam, penitus irritantes, et absolventes
Terdonensem ecclesiam ab impetitione tua, concessionem eidem subdiacono nostr o
factam de praebenda praedicta dignaremur auctoritate apostolica confirmare.]
Nos igitur ex iis, quae fuerunt hinc inde
proposita, certiores effecti per cardinalem praedictum, concessionem praedicto
subdiacono nostro a canonicis praedictis factam de praebenda praedicta de
fratrum nostrorum consilio ratam habentes, eam auctoritate apostolica duximus
confirmandam. Quum autem tam
assertione tua quam confessione partis alterius constet, te in fratrem et canonicum Tridentinae
ecclesiae fuisse receptum, licet receptionem tuam factam contra Lateranense
concilium pars adversa proponat, quia tamen probatum non exstitit, parte altera penitus hoc negante, nec
ipsi canonici videbantur tibi hoc opponere posse de iure, qui se fatentur te
contra statuta praefati concilii recepisse: sententialiter decernimus, ut tibi,
quam cito se facultas obtulerit, praebendale beneficium in Tridentina ecclesia
conferatur, quum, ex quo receptus es in canonicum, non debeas carere praebenda.
[Volentes autem etc. Dat. Lat. VII. Id.
Iul. 1202.]
|