CAP. X.
In ecclesiis non numeratis vacatio praebendarum seu
canonicatuum possibilis non est, nec fit ibi devolutio ad superiorem ex
negligentia semestri in non providendo ecclesiae de ministris. H. d. et est
casus notabilis.
Idem Episcopo et Archipresbytero Papiensibus.
Ex
parte Astensis ecclesiae nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam
praebendae in ipsa per quatuor annos, et amplius vacavissent, venerabilis frater noster Astensis episcopus canonicos suos monuit diligenter,
ut ecclesiam ordinarent. Quibus non admittentibus monitionem ipsius,
episcopus quosdam ibidem instituit, credens, sibi hoc ex Lateranensi concilio
licere. Instituti autem seientes, non esse firmam institutionem huiusmodi, ad venerabilem fratrem nostrum
Mediolanensem archiepiscopum recurrerunt, qui eosdem in canonicos Astensis
ecclesiae ordinavit et in corporalem possessionem praebendarum induxit,
capitulo eiusdem ecclesiae praebente assensum, tribus tantum exceptis, qui se
institutioni huiusmodi opponere curaverunt. †Tres illi dicebant, electionem debere cassari, quia nec episcopus nec
archiepiscopus supra dictus de concessione Lateranensis concilii potuerat
praefatam ecclesiam ordinare, quum uterque circa tempus eis indultum a canone
in ordinatione illa negligens fuerit et remissus. Pars vero altera dicebat
econtra, quod, licet institutio episcopi non valeret, archiepiscopi tamen
ordinatio de iure valebat, quia ei tempus indultum a canone nisi a tempore, quo
illi declaratum fuerat, non currebat, ad quod probandum inducebat multiplices
rationes. His autem utrinque propositis, Tandem utraque pars concorditer
est confessa, quod in praedicta ecclesia non erant distinctae praebendae, nec
canonicorum numerus erat certus. Nos igitur his
et aliis, quae fuerunt utrinque proposita, diligenter auditis, intelleximus
evidenter, statutum Lateranensis concilii de beneficiis ultra sex menses
vacantibus locum in hoc articulo nullatenus habuisse, quum, etsi forte Astensis ecclesia canonicorum pateretur defectum, nullae tamen in ea praebendae vacabant, quum
in illa nec sint distinctae praebendae, nec canonicorum numerus diffinitus.
Unde institutio per archiepiscopum vel episcopum facta occasione concilii
memorati carere debet robore firmitatis. Quia vero totum capitulum, tribus tantum exceptis, praedictorum
receptionem approbat et affectat, nec
ab illis tribus aliquid rationabile contra ipsos obiectum est et ostensum, discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, inquisita diligentius
veritate, si Astensis ecclesiae suppetant facultates, secundum
consuetudinem hactenus observatam praedictos clericos sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro
canonicis faciatis haberi. [Contradictores
etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.]
|