CAP. XIII.
Non valet promissio beneficii vacaturi.
Idem Priori Hostiensi et Superiori S. Fridi.
Ex
tenore literarum vestrarum accepimus, quod, quum causa, quae inter I. clericum
ex una parte, et abbatem et conventum de Bello ex altera, super provisione
vertebatur ipsius (Et infra:) Dictus
clericus post litem contestatam chartam quandam monachorum ipsorum exhibuit coram vobis,
continentem expresse, quod primam
ecclesiam ad donationem suam spectantem, valentem
X. marchas vel XV. assignarent eidem, †nihilominus
per idoneos testes probans, ipsos post promissionem huiusmodi, licet potuerint,
nolle sibi, quanquam super hoc admoniti fuerunt, providisse; quare dictos
abbatem et monachos ad assignandum sibi reditum X. marcharum ad minus cogi cum
instantia postulabat. Ad haec autem fuit ex adverso responsum, quod ratione
promissionis, utpote factae contra Lateranensis concilii statuta, quae probari
per chartam exhibitam videbatur, eos non poterat convenire; praesertim quum non
de aliqua ecclesia, sed de promissione tantum in literis mentio haberetur. Quum
igitur, aliis ipsos posse conveniri asserentibus, aliis vero in contrarium
sentientibus, super hoc fuisset hinc inde coram vobis diutius disputatum, vos,
quid iuris sit in hoc articulo dubitantes, in negotio ipso ulterius procedere
noluistis, donec super hoc reciperetis nostrae beneplacitum voluntatis, nobis
humiliter supplicantes, ut, quid sit in hac parte agendum, vos dignaremur per
nostras literas reddere certiores. Nos igitur attendentes, quod promissio
praedicta non tenet, utpote contra statuta Lateranensis concilii attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus memorato clerico super hoc silentium imponentes, ab
impetitione ipsius dictos abbatem et monachos absolvatis. [Dat. Lat. II. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
|