CAP. XV.
Si ad capitulum et praelatum, ut praelatum potestas
conferendi pertinet, de uno ad alterum lapsu temporis non transit; secus, si
praelatus intersit, ut canonicus; quia tunc de capitulo transit ad praelatum,
nisi dolum committat. H. d. et est textus multum allegabilis.
Innocentius III.
Postulastis
per sedem apostolicam edoceri, ut, quum ad vos et archiepiscopum vestrum simul
donatio praebendarum ecclesiae vestrae pertineat, utrum praebendae vacantis
donatio penes archiepiscopum ipsum remaneat, si eam infra semestre tempus
neglexeritis [pariter] ordinare. Ad
quod vobis breviter respondemus,
quod, si vos et idem archiepiscopus infra tempus praescriptum circa hoc
negligentes exstiteritis, sicut nec ab illo ad vos, ita nec a vobis ad illum
potestas devolvitur conferendi, sed secundum statuta Lateranensis concilii ad
superiorem transit donatio earundem,
nisi forte archiepiscopus, non ut praelatus, sed ut canonicus, vobiscum ius
habeat conferendi. Et in hoc casu, quum dolose forsitan impedierit, dolus ei suffragari non debet. [Dat. Lat. IV. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XIV.
1212.]
|