TITULUS IX.
NE SEDE VACANTE ALIQUID INNOVETUR.
CAP. I.
Vacante sede status eius mutari non debet.
Innocentius III. Priori et Conventui Glastonensi.
Novit
ille, qui scrutator est cordium et
cognitor secretorum, quod, licet bonae
memoriae C. Papa praedecessor
noster ecclesiam vestram [in sedem]
erexerit cathedralem, ipsam Bathoniensi ecclesiae uniendo, ut idem esset
episcopus utriusque, suamque
constitutionem non solum per privilegium suum, verum etiam per alia scripta
multa curaverit confirmare; quia tamen haec unio asserebatur a vobis esse confusio, conquerentibus, eam in
grave praeiudicium Glastonensis ecclesiae redundare, quum per ipsam
dissolveretur religio, et fraudaretur eleemosyna, et hospitalitas tolleretur
nos vestris supplicationibus inclinati
ad relevandum ecclesiae vestrae statum coepimus intendere, quantum decuit, diligenter. †Et
quoniam absonum videbatur, ut subito praedecessoris nostri evacuaremus in hac
parte statutum, quum ei, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, sicut et
volumus, quod, quantum cum Deo poterunt, nostri nobis deferant successores,
unione manente sic de ceteris disposuimus, quantumcunque bonae memoriae
Savarico Bathoniensi episcopo displiceret, frequenter ob hoc ad sedem
apostolicam laboranti, quod status ecclesiae vestrae videbatur in melius
relevatus. Unde post diversos tractatus et deliberationes multiplices, quod per
viros providos et honestos auctoritate mandati nostri super hoc exstitit
ordinatum, ad petitionem eiusdem episcopi, postquam aliud a nobis non potuit
obtinere, apostolico tandem curavimus munimine roborare. Vos autem post
obitum praefati Bathoniensis episcopi
ad nostram praesentiam recurrentes
humiliter postulastis, ut, quia tempus advenerat, quo sine scandalo ecclesiae
vestrae ruina poterat in statum pristinum
relevari, quum et Bathoniensis ecclesia et
Wellensis id ipsum pariter postularet, rex quoque cum regni magnatibus, et
quidam episcopi cum multis abbatibus deposcerent illud idem, ut unione penitus
dissoluta monasterium vestrum reduceremus in statum antiquum, sub abbatis
regimine gubernandum. Nos attendentes
igitur diligentius, quod, episcopali
sede vacante, non debet super hoc
aliquid innovari, quum non sit qui episcopale ius tueatur, maxime ne plus
favisse personae quam ecclesiae videremur, si quod eo vivente concessimus post
obitum eius subito mutaremus, petitionem vestram ex toto absque damno conscientiae ac periculo famae nequivimus
exaudire. Ut autem solito more, quem et
vobis utilem, et nobis honorabilem estis experti, gradatim ab imo procedatur ad
summum, auctoritate vobis praedicta
indulgentes, ut, quum Bathoniensis ecclesia de praesule fuerit ordinata, si ostendere volueritis, quod ecclesiae
vestrae nondum sit ad detrimentum vel praeiudicium vitandum plene provisum,
ius vestrum apud sedem apostolicam prosequendi facultatem liberam habeatis;
interim autem sub cura prioris idem monasterium libere gubernetur. [Nulli
ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
|