CAP. II.
In temporali alienatione, quam facit praelatus, taciturnitas
capituli habetur pro consensu.
Alexander III. Norvicensi Episcopo.
Continebatur
†[in literis a te nobis transmissis, quod
quum super decima de W. inter magistrum Hubertum et magistrum N. de mandato
nostro coram te quaestio verteretur, constitit tibi, quod Emma abbatissa S.
Mariae de Wintonia pro communi voto et unanimi consensu, conventu assensum
praestante, decimam ipsam praedicto H. concessit et Rad. Wintoniensis
archidiaconus per panem et librum sibi exinde investituram fecit, magister vero
N. probavit coram te idoneis testibus, quod praefata abbatissa praescriptam
decimam sibi prius dederat, conventu non contradicente, quam eam praefato H.
dedisset, et quod a dioecesano episcopo eius fuerit concessio confirmata. Unde,
quia nos consulere voluisti, cui concessioni potius sit innitendum,]
Consultationi tuae taliter respondemus, quod concessio decimae ab abbatissa
prius facta, si conventu sciente et non contradicente facta est, robur firmum
debet habere. Verum si praefata abbatissa
ignorante conventu aut contradicente decimam suam prius praedicto H. concessit, et non post multum temporis de
assensu conventus eandem decimam dedit eidem, [quum tibi eam datam fuisse constat,] secunda concessio debet
praeiudicare priori.
|