CAP. III.
Alienatio temporalis facta sine consensu capituli per
ratificationem eius roboratur.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Quum
nos iam pridem, †si bene meminimus, tibi
per literas nostras indulserimus, ut, si Io. praedecessor tuus reclamante
capitulo ecclesiae tuae, abbati et fratribus de Oseneia ecclesiam de Beibur
contulit, eam tibi revocare liceret, iam dictis fratribus, sicut asseris, [ad te] literas nostras indulsimus, ut ipsis ecclesiam ipsam dimetteres
pacifice possidendam, immemores exsistentes illius scripti, quod super hoc tibi
fuerat a nobis indultum. Licet autem hoc tibi indulserimus, prudentiam tamen
tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus divino intuitu et pro reverentia
B. Petri et nostra ecclesiam ipsam, si quo modo sine gravi detrimento ecclesiae
tuae potes, iam dictis fratribus in pace et quiete dimittas, quia decet
providentiam tuam ad commodum et profectum religiosorum locorum intendere, et
quod idem praedecessor tuus pietatis studio fecit ratum et firmum habere. Si autem
eandem ipsis ecclesiam dimittendam induci forte non poteris, non obstantibus
literis, quas praedicti fratres super hoc impetraverunt, scriptum tibi exinde
indultum in sua volumus stabilitate consistere, quoniam Certum est, de
rigore iuris concessionem illam non tenere, quam reclamante capitulo per eundem praedecessorem tuum constat
factam fuisse, nisi idem capitulum
concessionem eam ratam postmodum habuisset.
|