CAP. V.
Summatum est supra capitulo proximo. Praelatus sine consilio
capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non
debet. H. d. cum capitulo sequenti.
Idem eidem.
Quanto
†maiori dignitate dante Domino
praeemines, tanto decet amplius et oportet te in omnibus eam diligentiam et
gravitatem habere, quod omnia videaris sine nota et reprehensione peragere, et
laudabiliter iniunctae tibi sollicitudinis officium dispensare. Audivimus
autem, unde mirati sumus, sicut [et]
merito [inde] mirari poteramus, quod
in concessionibus et confirmationibus omissis canonicis ecclesiae tuae
consilium clericorum et laicorum circa te commorantium, qui non sunt de corpore
ecclesiae ipsius, interdum, immo saepe requiris, et in eisdem concessionibus et
confirmationibus iuxta eorum consilium et voluntatem procedis, et in
privilegiis etiam, quod tuam prorsus dedecet honestatem, ad maiorem
auctoritatem et certitudinem nomina fratrum tuorum, qui absentes fuerint,
tanquam si praesentes fuissent, facis subscribi. Quia igitur non decet
prudentiam tuam in negotiis tibi commissae ecclesiae consilium fatrum tuorum
postponere, cum quibus unum [corpus]
existere comprobaris, Fraternitati
tuae per apostolica scripta praecipiendo
mandamus, quatenus in concessionibus et confirmationibus et aliis ecclesiae
tuae negotiis fratres tuos requiras, et cum eorum consilio, vel sanioris
partis, negotia eadem peragas et
pertractes, et quae statuenda sunt statuas, et errata corrigas, et evellenda
dissipes et evellas. Absentium quoque fratrum nomina inscribi aliquatenus non sinas, quia talia
munimenta sunt irrita et falsa, et tu exinde quaestionem falsi poteris merito
formidare. Nos enim universa privilegia
in quibus absentium fratrum nomina ipsis ignorantibus vel absentibus subscripta
sunt, vel amodo describentur irrita esse decernimus et nullius firmitatis robur
habere censemus.
|