CAP. VIII.
Non potest episcopus sine consensu capituli concedere
ecclesias aliis ecclesiis, etiamsi habeat ius patronatus in ecclesiis
concessi.
Idem Metensi Archidiacono.
Tua
nuper nobis (Et infra:) Adiecisti etiam, utrum episcopo vel electo cum solo
archidiacono praeter assensum maioris ecclesiae, quum et ab ipsa eligatur episcopus, et archidiaconus assumatur de ipsa,
coenobiis vel eclesiis conventualibus, ad quas ius pertinet patronatus, liceat
conferre perpetuo vacantes ecclesias baptismales. †Alterius etiam quaestionis
solutio ex epistola Leonis Papae colligitur evidenter, in qua legitur constitutum, “ne quis episcopus de rebus
ecclesiae quicquam donare vel permutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid
horum faciat, ut meliora prospiciat, et totius cleri tractatu atque consensu id
eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.” Irrita enim episcoporum
donatio, venditio et commutatio rei ecclesiasticae erit absque conniventia et
subscriptione clericorum. Per hoc enim noveris solutam secundo loco propositam
quaestionem, quum concessiones ecclesiarum perpetuas ad alienationes non sit
dubium pertinere.
|