TITULUS XI.
DE HIS, QUAE FIUNT A MAIORI PARTE CAPITULI.
CAP. I.
In universitatibus ecclesiasticis praevalet regulariter quod
fit a maiori parte, nisi minor pars rationabiliter contradicat H. d.
Ex concilio Lateranensi.
Quum
in cunctis ecclesiis quod pluribus et sanioribus fratribus visum fuerit
incunctanter debeat observari, grave nimis est et reprehensione dignissimum,
quod per quasdam ecclesias pauci quandoque non tam de ratione, quam de propria
voluntate ordinationem multorum [et prudentiorum] impediunt, et ad ordinationem ecclesiasticam procedere non
permittunt. Quocirca praesenti decreto statuimus, ut, nisi a paucioribus et
inferioribus aliquid rationabiliter obiectum fuerit et ostensum, appellatione
remota praevaleat semper et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori
parte capituli fuerit constitutum. Nec constitutionem nostram impediat, si
forte aliquis ad conservandam ecclesiae suae consuetudinem se iuramento dicat
adstrictum; non enim iuramenta, sed potius periuria sunt dicenda, quae contra
utilitatem ecclesiae et sanctorum Patrum veniunt instituta. Si quis autem
huiusmodi consuetudines, quae nec ratione iuvantur, nec sacris congruunt
institutis, iurare praesumpserit, donec dignam egerit poenitentiam, a
perceptione sit dominici corporis alienus.
|