Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XI.   DE HIS, QUAE FIUNT A MAIORI PARTE CAPITULI.
      • CAP. II.   Canonicus non interdicit ecclesiam, sed hoc facere debet episcopus cum capitulo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

Canonicus non interdicit ecclesiam, sed hoc facere debet episcopus cum capitulo.

 

Coelestinus III. Claremontensi Episcopo.

 

Quaesivita nobis tuae diligentia probitatis, quid observare debeas, et apostolicae responsionis auctoritate statuere super eo, quod ecclesiam tuam quidam ex canonicis vel etiam minimis qualibet occasione assumpta, vel quia pensio ecclesiae debita, sicut solitum est, non redditur, vel quia nonnunquam clericus aliquis aut parochianus deliquit, sine tuo et aliorum canonicorum assensu interdicto supponunt, per quod ipsius ecclesiae servitium deperit, et in populo scandalum non modicum generatur. Super quo Fraternitati tuae taliter respondemus, sicut in similibus consultationibus nos recolimus respondisse, quod videlicet interdictum in aliqua ecclesia per aliquem vel aliquos de canonicis tuis sine tuo et aliorum tuorum fratrum assensu positum observare non debes, nisi talis excessus et tam gravis exstiterit, propter quod merito ecclesia silere debeat, nec sustinere, ut praetextu occasionis huiusmodi interdictum ab aliis observetur, †nisi tuus et aliorum canonicorum consensus accesserit. Sed si quis in his deliquerit, ecclesiasticae coercitioni subiaceat, quum peccata suos auctores tenere debeant, nec poena sit ulterius protrahenda, quam delictum fuerit in excedente repertum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License