Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XI.   DE HIS, QUAE FIUNT A MAIORI PARTE CAPITULI.
      • CAP. III.   Communis ordinatio ecclesiae per contradictionem et appellationem eius, cuius non interest, imepediri non debet. H. d. quoad titulum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Communis ordinatio ecclesiae per contradictionem et appellationem eius, cuius non interest, imepediri non debet. H. d. quoad titulum.

 

Innocentius III. Augustensi Praeposito.

 

Ex ore sedentisin throno procedebat gladius bis acutus. Hic est gladius Salomonis, qui secat utrimque, reddens unicuique quod suum est. Nos igitur, qui, licet immeriti, locum veri Salomonis divina dignatione tenemus, gladium istum tunc prudenter exserimus, quum quaestiones in auditorio nostro legitime ventilatas mediante iustitia definimus. Ad hoc enim emergentium quaestionum perplexitas et difficiles nodi causarum ad sedem apostolicam referuntur, ut, quum earum merita fuerint assertione partium patefacta, prodeat ab apostolica sede sententia deducens in certitudinem dubia, et obscura producens in lucem, ut litigantium dissensione sopita suum iustitia tueatur et sequatur auctorem. Inde siquidem fuit, quod Accedentibus ad praesentiam nostram T. ac dilecto filio nostro B. Augustensi canonico pro quaestione, quae inter vos super praepositura Augustensis ecclesiae vertebatur, nos venerabilem fratrem nostrum [Octavianum] Hostien. episcopum, et dilectum filium Grat. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem vobis concessimus auditores, in quorum praesentia ex parte ipsius B. fuit propositum, quod, quum dilectus filius E. Augustensis praepositus fuisset in episcopum Brixiensem electus, rogavit capitulum Augustense, ne aliquem sibi prius eligerent in praepositum, quam eius esset electio confirmata, quumque ipsi eius precibus annuissent, et idem electus, electionis confirmatione per suum metropolitanum obtenta, veniens Tibur fuisset de regalibus investitus, B. miles pater eiusdem ad apostolicam sedem accedens a bonae memoriae C. praedecessore nostro dilectis filiis decano et capitulo Augustensi literas obtinuit destinari, ut infra spatium mensis unius eundem sublato appellationis obstaculo eligerent et assumerent in praepositum Augustensem, in signum investiturae annulo ei aureo destinato, et quibusdam mandati apostolici exsecutoribus constitutis. Decanus autem et Capitulum memoratum quum audisset quod C. quondam eorum praepositus in episcopum Brixiensem electus et confirmatus fuisset, licet dictas literas recepissent, in contemptum tamen eorum assignato prius termino, infra quem ipsi deberent super mandato apostolico respondere, H. tunc Augustensem decanum in praepositum elegerunt. †[Sed ne eius confirmaretur electio, idem B. ad apostolicae sedis audientiam appellavit. Et licet super hoc postmodum a sede apostolica pro dicto H. literae variae ac multiplices emanaverint, in quibus ei videbatur imponi silentium, id tamen tenere non debuit, quoniam absens et irrequisitus non potuit condemnari; et ipse nihilominus postmodum dicto H. super praepisitura ipsa, quod per testes probavit, quantum potuit contradixit. Literas etiam apostolicas impetravit, per quas nullis literis obstantibus in possessionem praepositurae mandabatur induci. Unde quum, eo viam universae carnis ingresso, decanus et capitulum Augustense vellent in praepositi electione procedere, ne id fieret, ad sedem apostolicam appellavit. Sed ipsi appellationi minime deferentes, exclusis quibusdam canonicis, quibusdam etiam non vocatis, te sibi in praepositum elegerunt. Quare tuam electionem non ab omnibus canonicis concorditer factam, sed post appellationem ad nos interpositam attentatam, cassari petebat, et se in praepositum confirmari, quum a dicto praedecessore nostro de praepositura, quod per annulum sibi transmissum ab ipso probare volebat, fuisset primitus investitus. Ad haec ex parte tua, fili praeposite, taliter est responsum quod id, quod de B. factum fuerat, ante, quam praedecessor noster praefati E. electionem ratam haberet, fuisset obtentum, quod etiam fuit testibus comprobatum; sed etsi dicto electo in episcopum confirmato praedictae literae a sede apostolica emanassent, nullum tamen ius per hoc ei fuerat acquisitum, quum nec de praepositura investitus fuisset, nec iudices pro eo fuissent mandatum apostolicum executi. Hoc autem ex ipsarum literarum tenore probasti, in quibus continebatur expresse, quod decanus et capitulum Augustense ipsum eligerent et assumerent in praepositum infra mensem, et quod pro recipienda investitura annulus ei mittebatur. Nam si fuisset per sedem apostolicam investitus, locum postmodum electio capituli et investitura exsecutorum nullatenus habuissent. Adiecisti etiam, quod, quum dictus H. ad sedem postmodum apostolicam accessisset, et dicto praedecessori nostro electionis suae modum et causam contradictionis eiusdem B. exposuisset ad plenum, dictus praedecessor noster, non obstante investitura ipsi B. facta, electionem confirmavit ipsius, asserens, se per falsam suggestionem fuisse in eo, quod pro ipso B. scripserat, circumventum, quum, quod esset infra sacros ordines constitutus, ei non fuisset expressum, immo potius, quod idoneus esset, hi, qui pro eo petebant, ipsi suggerere curavissent. Et licet pro ipso dictis Frisingensi et Eistetensi episcopis et maiori Spirensi praeposito literae fuerint praesentatae, in quibus eis in virtute obedientiae mandabatur, ut ipsum in possesionem praepositurae inducerent corporalem, nullis literis obstantibus ante vel post a sede apostolica impetratis, dictus tamen praedecessor noster eas nullatenus de conscientia sua emanasse rescripsit, et ipsas decernens vacuas et inanes, si quid auctoritate ipsarum factum fuerat irritavit, mandans eisdem iudicibus, ut eum, qui easdem literas impetrarat, sub fideli custodia detinerent, donec ab eo reciperent in mandatis, qualiter super hoc procedere debuissent. Fuit praeterea praedictis obiectum, quod, etsi praedictum B. constaret, quod omnino falsum erat, fuisse per sedem apostolicam investitum, et investituram eius minime revocatam, quia tamen dicto H. reverentiam praeposito debitam, quod probasti per testes, exhibuit, et stipendium, sicut ceteri canonici, percepit ab eo, renunciaverit iuri suo, nec super hoc erat de cetero audiendus. Ceterum dicto H. naturae debitum exsolvente, quum decanus et capitulum de consilio venerabilis fratris nostri episcopi Augustensis primo sex hebdomadarum, ac secundo aliarum sex, et deinde trium dierum spatium electioni de praeposito celebrandae, ut absentes canonici ad electionem concurrerent, statuissent, et eis postmodum convenientibus fuisset de electione tractatum, idem B. non antea contradixit, quam ab electione tam se quam alios in minoribus ordinibus constitutos cognovit excludi. Sane quum decanus, perscrutaturus omnium voluntates, dilecti filii Walterii Augustensis canonici super electione ipsa requisisset assensum, ipse, quod eis praesentibus, qui erant infra sacros ordines constituti, suam non exprimeret intentionem, respondit, quum ipsi secundum statuta canonica nec eligi possent, nec iuxta ecclesiae consuetudinem in electione vocem aliquam obtinere. Unde quum capitulum communiter statuisset, eos ad electionem nullatenus admittendos, dictus B. eidem decano, Ulrico archidiacono et Erman. canonico convicia inferens, ad sedem apostolicam appellavit, ipsis, ut ad nos accederent, per appellationem indicens. Et licet ipse cum quibusdam canonicis suis de capitulo recessisset, decem tamen alii numero plures et dignitate maiores, quum decem et novem tantum, qui ius in electione habebant, ad hoc convenissent, attendentes quod eius non intererat, cui nihil iuris fuerat in praepositura, te undecimum salva sedis apostolicae gratia, ne videlicet in contemptum apostolicum aliquid committere viderentur, in praepositum elegerunt. Quum igitur ex praedictis constaret, eum nec investitum fuisse per sedem apostolicam, nec a capitulo vel iudicibus delegatis electum fuisse in praepositum vel assumptum, et si id etiam constitisset, sufficienter esset ex parte tua probatum, investituram illam, si qua fuerat, fuisse per dictum praedecessorem nostrum postmodum revocatam; et si haec etiam probata non essent, sufficienter esset per testes ostensum, eum dicto H. reverentiam impendisse, nec esset contrarium, quod fuerat ex adverso probatum, eum praedicto H. semper contradixisse, quum verbis contradicere potuisset et operibus consentire; praesertim quum, etsi testes generaliter dixerint, quod dictus B. semper contradixit, generalitas tamen illa debeat ad competentes horas restringi, ne convincatur falsum dixisse, si generalius intelligatur quod dixerant, et ex his omnibus sequeretur, quod sua non intererat propter hoc ad sedem apostolicam appellare; concludebas, quod nihil eorum, quae facta fuerant, obesset, quominus tua deberet electio confirmari.] Quum ergo dicti cardinales haec et alia, quaecunque fuerant hinc inde proposita, nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, attestationibus, allegationibus et rationibus utriusque partis plenius auditis et cognitis, Quia vero legitime constitit, quod praedictus B. de praepositura ipsa non fuit aliquatenus investitus, etsi mandatum fuit ut de ea investiretur, de qua etiamsi investitus fuisset, investitura eius per praedecessorem nostrum semel et secundo certa fuit ratione cassata, quae nec etiam si cassata fuisset, per hoc, quod saepe dicto H. reverentiam exhibuit, quae debetur praeposito, iuri suo renunciasse videtur: nos attendentes, sibi de iure non potuisse competere, ut per appellationem ob id interpositam communem ordinationem ecclesiae impediret, intelligentes etiam, te a maiori parte tam dignitate quam numero eorum, quos eligendi ius constabat habere, electum fuisse canonice in praepositum, de communi fratrum consilio electionem tuam auctoritate apostolica confirmamus, praefato B. super ipsa praepositura silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. X. Kal. Iul. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License