TITULUS XII.
UT ECCLESIASTICA BENEFICIA SINE DEMINUTIONE
CONFERANTUR.
CAP. UN.
Rubrum sufficit pro summario, vel summa sic secundum Abbatem:
Occulta collatio beneficii, licet sit suspecta, bene valet, dummodo alias
legitime facta probetur. H. d. est casus not.; non tamen facit ad titulum, nec
omnes indistincte hoc tenent, sed maior pars concludit cum hoc
summario.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Ut
nostrum prodeat de vultu Dei iudicium, †et
oculi nostri videant aequitatem, regia via debemus incedere, nec ad sinistram
omnino, neque ad dextram declinare, ita magnum iudicantes ut parvum, quia non
est apud Deum acceptio personarum. [Ad
audientiam sane nostram multorum relatione pervenerat, quod cancellaria
Mediolanensis ecclesiae vacaverat ultra annum, unde secundum Lateranensis
concilii statuta ad nos ipsius erat donatio devoluta. Volentes autem tibi solita
dignitate deferre, rogavimus te attentius et mandavimus, ut cancellariam ipsam
dilecto filio Henrico de Settara subdiacono nostro, Mediolanensis ecclesiae
canonico, bene apud te merito et ad hoc officium obtinendum idoneo, benigne
conferres; et si post receptionem literatum nostrarum quicquam de ipsa
cancellaria contra ius acquisitum nobis ex Lateranensi decreto statueres,
decernebamus illud irritum et inane. Tu vero literis nostris receptis diceris
respondisse, sicut ex publico declaratur authentico, quod cancellariam ipsam
alteri non contuleras, quia propter gravamina debitorum proventus ipsius tibi
erant plurimum necessarii, literis tamen nostris apertis earumque tenore
perspecto, responderes in crastino quod crederes respondendum. Porro, sicut ex
alio comperimus instrumento, postquam mandati nostri audivisti tenorem, variata
locutione dixisti, quod cancellariam ipsam non poteras iuxta mandatum nostrum
praefato subdiacono nostro conferre, quia, reservatis tibi proventibus, eandem
cancellariam decem mensibus iam elapsis Henrico de Lamp. concesseras. Quumque
nobis huiusmodi responsionum varietas ex scriptis innotuisset authenticis, etsi
secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, adhuc tamen tibi
deferre volentes, cui et in minori officio constituti, et promoti, sicut Domino
placuit, ad maiora in multis et magnis detulimus, tibi dedimus in mandatis, ut
ad praesentiam nostram procuratorem idoneum destinares, qui tuo nomine legitime
nobis ostenderet, quod dictam cancellariam personae idoneae modo canonico
tempore tibi competente donasses; dictus quoque H. de Lamp., cui dicebatur
facta donatio, si vellet, ad praesentiam nostram accederet, suam iustitiam
defensurus. Venientes igitur ad apostolatus nostri praesentiam dilecti filii G.
procurator tuus et saepedictus H. super varietate responsionum nitebantur te
multipliciter excusare, licet publicis instrumentis fides non facile derogetur,
et secundum rerum naturam vix potuisset sufficienter ostendi, quod tu id, quod
dictum est, minime responderes, etsi forte potuisset, quod aliud respondisses.
Produxerunt autem in nostra praesentia duos testes, qui iurati dixerunt, quod
in Ianuario nuper praeterito fuit annus, ex quo Mediolanensis cancellarius
debitum universae carnis exsolvit, et in sequenti Maio, quum consanguinei
Henrici de Lamp. frequenter apud te ac vehementer instarent, ut cancellariam
ipsi conferres, te respondente, quod cancellariae proventibus carere non
posses, ad multam tamen instantiam est obtentum, ut cancellariae tibi retineres
proventus, et ius ipsius praefato conferres Henrico. Quatuor ergo praesentibus,
inter quos duo testes memorati fuerunt, in secretiore palatii tui camera eundem
H. secundum tenorem praescriptum de cancellaria investisti per librum, et
recepisti fidelitatem ab eo, prohibens universis, ne verbum istud cuiquam
revelarent. Adiecit autem unus testium praedictorum, quod, postquam ad te
mandatum nostrum pervenerat, et ipse H. iam Bononia rediisset, tu ei solenniter
et publice tradidisti se vidente sigillum, mandans ei, ut cancellarii officium
exerceret; quod et alter testis asseruit de auditu, et idem procurator tuus,
quod verum crederet esse, respondit. Henricus quoque confessus est factum, sed
solennitatem facti negabat.] Quia
ergo post interdictum nostrum ei praesumpsisti tradere bullam, quum traditionem
[ipsam] saltem debuisses differre, donec nostrum consuleres beneplacitum,
dilectis filiis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus dedimus in
mandatis etc. (cf. c. 56. de app. II. 28.) [Tolerabamus autem ad tempus, ut negotii merita nobis plenius
innotescerent, investituram, quae dicebatur in occulto facta fuisse per librum,
licet ecclesiastica beneficia non sint donatione clandestina conferenda, teste
veritate, quae dicit: “Qui male agit odit lucem.” Ceterum quia cancellariae
officium memoratae spirituale vel annexum spirituali proponebatur exsistere,
quum cancellarius ex officio suo multa facere debeat, quae spiritualia esse
noscuntur, ac per hoc sub tenore praescripto dicebatur non debuisse conferri,
quum ab omni specie mala praecipiat Apostolus abstinere; quia etiam praefatus
Henricus de Lamp., licet receptus sit in fratrem ad vacaturam praebendam,
ordinarius tamen asserebatur non esse, ac per hoc cancellariam sibi non
debuisse conferri, quae de iure vel consuetudine ordinario tantum debet
committi, quum nec Mediolanensis archiepiscopi, sed Mediolanensis ecclesiae
cancellarius esse scribatur, nec vacante sede cancellarii perdat officium, (nam
nec ipsum sigillum substituto Pontifice variatur,) inquisitionem horum duximus
praenominatis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus
committendam, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus omni
contradictione et appellatione cessante Deum habentes prae oculis, gratia et
timore postpositis, sine personarum acceptione inquirerent super praemissis
diligentissime veritatem, et, ne veritas celaretur, testes, qui eis
nominarentur, si se gratia vel timore subtraherent, per censuram ecclesiasticam
compellerent perhibere testimonium veritati, et quod super omnibus invenirent
sub literarum suarum testimonio ad sedem apostolicam destinarent, ut per
inquisitionem ipsorum sufficienter instructi negotium ipsum melius decidere
valeremus. Ipsi vero mandatum apostolicum fideliter exsequentes, convocatis
Mediolanensis ecclesiae ordinariis, et per poenam excommunicationis compulsis
dicere sub iurisiurandi religione de facto cancellariae, quia noverant, super
praemissis articulis veritatem, attestationes suas redactas in scriptis sigillo
munitas ad nostram praesentiam transmiserunt. Interdixerunt etiam eidem H.
administrationem sigilli, sicut ex literis eorum accepimus, iuxta formam
mandati nostri, de consilio sapientum. Quumque saepedictus H. de Lamp. cum
patre suo Rogerio propter hoc nostro se conspectui prasentasset, copiam
allegandi pro se liberam ac benignam in communi concessimus auditorio. Qui per
advocatum proposuit, quod delegati praedicti sine inquisitione spoliaverunt eum
exsecutione sigilli contra nostri mandati tenorem, quum ipsius sigilli traditio
non fuerit facta post secundum mandatum; et ideo primo loco restitutionem sibi
fieri postulabat. Formam vero concessionis nitebatur multipliciter excusare,
proponens, quod in retentione fructuum simoniaca pravitas nullatenus
intercessit; tum, quia officium cancellariae nec est spirituale, nec annexum
spirituali; quia licet cancellarius quaedam agat, quae spiritualia esse
noscuntur, sicut ex attestationibus liquet, ea tamen non agit ex officio
cancellarii, sed de mandato archiepiscopi, sicut ex dictis testium comprobatur;
tum etiam, quia nihil emit et vendidit, quum simonia describatur esse studiosa
cupiditas vendendi vel emendi spirituale vel spirituali annexum; praesertim
quum tu ante traditionem separaveris fructus, et ita quod tuum erat tibi
retinuisti, non accipiens alium. Se quoque ad obtinendum cancellariam
preponebat idoneum, quum de mandato Romani Pontificis sit Mediolanensis
ecclesiae canonicus institutus, vocem habens in capitulo et locum in choro, et
tanquam verus et plenus canonicus in tractatibus et contractibus ipsius
ecclesiae admittatur. Nec obstat, quod integram praebendam non habet, quum,
sicut per dicta testium est probatum, archidiaconatus eiusdem ecclesiae, de quo
nullatenus dubitatur, quia sit dignitas et officium spirituale, quandoque
fuerit concessus ei, qui praebendam integram non habebat. Quod autem a
sexaginta annis iuxta quorundam testimonium concessa fuit tantum ordinario
praebendato de numero viginti canonicorum, qui proprie ordinarii appellantur,
sibi nocere non poterat, quum per hoc nullum sit tibi praeiudicium generatum,
quin ei, qui de numero viginti non esset, praesertim canonico, eandem
cancellariam potuisses conferre. Allegabat insuper, quod, etsi pactio de
retinendis ad tempus proventibus intervenisset, quod ipse tamen negabat, inter
te ac parentes ipsius, ipse tamen de praedicta cancellaria pure fuit et
simpliciter investitus; et ideo talis pactio sibi non debet obesse, quum
parentes nihil tibi pro eo dederint vel promiserint.] Praeterea proponebas,
quod, quum nullus debeat sine accusatore damnari, nec aliquid circa negotium
illud sit actum in forma iudicii, depositiones testium non poterant tibi
praeiudicium generare. Quia vero haec allegatio personam nostram tangere
videbatur, dignum duximus causam commissae inquisitionis et ordinem plenius
explicare, ne quis quomodolibet suspicetur, quod nos in hoc negotio perperam
processerimus; praesertim quum ratio assignanda debeat esse posteris profutura.
Quum enim iuris sit explorati, quod actore non probante is, qui convenitur,
etiamsi nihil praestiterit, debet absolvi, videri poterat, quod nos tibi, qui
conveniebaris a nobis, malitiose vel indiscrete onus probationis super tribus
praemissis articulis imposuimus, videlicet ut ostenderes, quod praedictam
cancellariam personae idoneae, modo canonico et tempore tibi competenti
donasses. Porro quum donatio fuisset occulta, et ideo suspicione non careat, et
elapso iam anno, nullus omnino cancellarius appareret, non immerito credebamus,
quod secundum Lateranensis concilii statuta ad nos esset ipsius cancellariae
donatio devoluta, et ideo potuissemus ipsam sine culpa conferre, quoniam, etsi
locum Dei teneamus in terris, non tamen de occultis potuimus divinare. Quia
ergo contra illud, quod prima facie iuste praesumebatur pro nobis, praesertim
quum responderis prima vice, quod cancellariam alicui non contuleras,
facultatem tibi pro te probandi concessimus, non fuit gravamen, sed gratia, nec
ex malitia, sed ex benignate processit. Quod etiam de modo canonico fidem nobis
fieri mandavimus, tu causam praestitisti mandato, qui saepe nobis per literas
tuas intimasti et tandem probasti per testes, quod retentis tibi proventibus
officium concesseras memoratum. Ex quo non immerito contra talem concessionem
fuimus suspicati, quum et proponeretur
aperte, quod illud ei personae commiseras, cui secundum consuetudinem
Mediolanensis ecclesiae non debuerat aliquo modo committi. Et ideo nos, qui
non tam ex plenitudine potestatis, quam ex officii debito possumus et debemus
de subditorum excessibus ad correctionem inquirere veritatem, te maxime causam
et occasionem praestante, inquisitionem commisimus faciendam. Omnibus ergo
diligenter auditis, quaecunque fuerunt in
nostro auditorio proponenda, deliberavimus cum fratribus nostris, et in ipsa
deliberatione te in tribus praecipue
comperimus fuisse culpabilem: circa contrarietatem responsi, quia non solum
nobis, qui, licet immeriti, locum Iesu
Christi tenemus sed nec cuiquam debuisses ex certa scientia contraria
respondere; circa carnalitatem animi, quia non ex affectu carnali, sed discreto
iudicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficium in persona magis idonea
dispensare; et circa inhonestatem facti, quia non licuit ex pactione vel
conventione quacunque, sub modo vel tenore praescripto concedere nudum officium
et tibi retinere proventus, quum et
in Lateranensi concilio prohibitum sit, ne quis conferendo ecclesiasticum
beneficium partem proventuum suis usibus retinere praesumat, et alibi cautum
reperiatur in canone, quod ecclesiastica beneficia sine deminutione debent
conferri. Unde credimus distinguendum, utrum qui dat spirituale beneficium
proventus ipsius ante donationem percipiat. Nam si proventus ante donationem
non perceperit ipse, sed alius, et ex donatione consequatur, ut ipse proventus
percipiat; non est dubium circa haec intercedere simoniacam pravitatem. Si vero
ante donationem perceperit ipse proventus, credimus etiam distinguendum, utrum ante donationem constituat, ut ipsi
proventus retineantur ad tempus pro causa iusta et necessaria, an conveniat cum
eo, qui accepit beneficium, seu cum mediatore quocunque, ut officio illo
concesso retineat ipse sibi proventus. Primum enim membrum credimus esse
licitum, secundum autem dicimus non licere, ne viam aperiamus his, qui
pravitatem suam satagunt palliare. [Quia
vero etc. (cf. c. 9. de off. archid. I. 23.) Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]
|