CAP. VI.
Alienatio de rebus ecclesiae facta non tenet, et alienatores,
nisi rem restituant, excommunicantur, et quilibet clericus potest contradicere,
et rem cum fructibus repetere. H. d. et est textus notabilis, et quotidie
allegatur.
Symmachus Papa.
Si
quis presbyterorum, diaconorum seu defensorum alienanti praedium ecclesiae subscripserit,
quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, servata, quam praemisimus, in alienatorem vindicta; nisi forte et
alienator, dum repetit, et qui
acceperit celeri restitutione sibi prospexerint. Quod si minore animae suae
cura remedium oblatum forte
neglexerint, praeter poenam, super hoc adscriptam, confectum exinde documentum
viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, vacuetur. Sed etiam licet
quibuscunque ecclesiasticis personis vocem contradictionis offerre, et ut cum
fructibus possint alienata reposcere, et ecclesiastica auctoritate fulciri. Huius autem constituti legem in apostolica
tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias quae proposito
religionis convenire rectores earum viderint more servato.
|