CAP. VIII.
Iurans non alienare bona ecclesiae, non potest alienare ea,
quae sunt de mensa, vel ea, de quibus dubitatur, an sint de mensa. Hoc dicit,
usque ad §. Possessiones. Abbas – (Possessiones etc.:) Possessiones ecclesiae
minus utiles pro utilioribus de consensu capituli potest episcopus permutare
vel alienare. H. d.
Coelestinus III. Ravennatensi Archiepiscopo.
Ut
super aliqua †repositae quaestionis
dubietas apostolicae sedis providentia enodetur, Romana ecclesia, cui licet
immeriti praesidemus, singulorum consultationibus consuevit respondere.
Sane quaesivisti a nobis, si possessiones sive reditus regalium decimationum,
et aliunde ex certis locis provenientes, quos praedecessor tuus bonae memoriae, quousque diem clausit
extremum, ad manus suas tenuit, et in proprium usum excepit vel expendit, nec
aliis infeudavit, de mensa sua sint
archiepiscopi intelligendi, et de eis, quum ex sacramento fidelitatis tenearis
apostolicae sedi nihil alienare, contractus alienationis cuiuslibet possit
intervenire. Tuae ergo inquisitioni praesenti
pagina taliter respondemus, quod, sive intelligantur de mensa sive non, ut
non alienentur, consultius existimamus. Possessiones vero, quae ecclesiae tuae
minus sunt utiles, pro aliis utilioribus de fratrum tuorum et sanioris partis capituli consilio et assensu alienandi
seu commutandi liberam concedimus facultatem. [Quaesivisti etc. (cf. c.
1. de usu et auct. pall. I. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
|