Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XIII.   DE REBUS ECCLESIAE ALIENANDIS VEL NON.
      • CAP. XI.   Restituitur ecclesia contra alienationem, per quam enormiter fuit laesa. H. d. secundum lecturam veriorem.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XI.

 

Restituitur ecclesia contra alienationem, per quam enormiter fuit laesa. H. d. secundum lecturam veriorem.

 

Idem Episcopo Mauriensi et Praeposito Ulconensi.

 

Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Tusiense monasterium depressum esset onere maximo debitorum, dilecti filii abbas et conventus eiusdem villam quandam necessitate coacti B. laico concesserunt in feudum, tali conditione apposita, quod idem laicus LXXX. Iibras persolveret, pro quibus eadem villa exstiterat obligata, quod idem non distulit effectui mancipare. Unde †quia praedictum monasterium est, sicut dicunt, enormiter in hoc laesum eo, quod de reditibus villae praedictae conventus diebus singulis unum ferculum, et in festis duodecim lectionum pisces vel aliud aequivalens percipere consuevit, nobis humiliter supplicarunt, ut feudum praedictum faceremus ad utilitatem monasterii revocari, praesertim quum idem laicus primo anno de ipsius proventibus ultra summam perceperit praetaxatam, et per multos postmodum annos sumpserit eius fructus. Quocircanos, sic volentes gravaminibus praefati monasterii providere, quod alii non videamur iniuriam irrogare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si praedictum monasterium propter hoc inveneritis enorme dispendium incurrisse, saepe dictum laicum, ut pecunia, quam pro exoneratione praedicti feudi, seu etiam pro utilitate ipsius monasterii expendisse noscitur, ab eisdem abbate et conventu recepta, quum sibi fructus percepti hactenus sufficere debeant pro labore, praefatum feudum eidem monasterio dimittat liberum et quietum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compellatis. [Nullis etc. Dat. Lat. IV. Kal. April. Ao. IX. 1206.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License