CAP. XII.
Contra secundum rescriptum non potest opponi de taciturnitate primi
impetrati per appellantem, de sua appellatione non habita mentione. Hoc dic. Ioan.
Andr.; concord. Abb. Sicul.
Clemens III.
Ex parte S. personae ecclesiae de
Tarento nobis innotuit, quod, quum capella de Emptonn. ad praedictam ecclesiam
de iure pertineat, ab ea multis
temporibus iniuste est subtracta, et O. diaconus, qui iam dictam capellam
detinet, capellanum ipsius ecclesiae G.,
nomine ipsius S. in ea ministrantem, post appellationem a se factam amovit.
Quam quum esset S. prosecutus, et ad iudices literas impetrasset, ipse O.
appellationem suam prosequi non curavit, quumque auctoritate praedictorum
iudicum in ius esset vocatus, dixit, se literas priores habere, de quibus nulla
mentio in posterioribus habebatur, quas usque ad tertiam citationem suppressit,
eisque dolo vel negligentia uti postposuit, quod ex diuturnitate temporis
videbatur, in quibus nulla mentio de appellatione ab ipso facta fiebat, quum
biennium a tempore appellationis iam fuisset elapsum. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si ita esse constiterit, revocatis in statum pristinum
omnibus, quae post appellationem ipsius O. inveneritis attentata, praescriptam
capellam matrici ecclesiae appellatione
remota restituere procuretis, praedictum O., si eum appellationem suam non fuisse prosecutum constiterit,
memorato S. in expensis necessariis condemnantes.
|