CAP. XII.
Alienatio rei ecclesiasticae facta sine legitimo
ecclesiasticarum personarum assensu non tenet, licet approbetur per
constitutionem laicorum.
Idem in concilio generali.
Quum
laicis, quamvis religiosis, disponendi de rebus ecclesiae nulla sit attributa
potestas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi: dolemus,
in quibusdam ex illis sic refrigescere caritatem, quod immunitatem
ecclesiasticae libertatis, quam non tantum sancti Patres, sed etiam principes
saeculares privilegiis multis munierunt, non formidant suis constitutionibus,
vel potius destitutionibus impugnare, non solum de alienatione feudorum, ac
aliarum possessionum ecclesiarum et usurpatione iurisdictionum, sed etiam de
mortuariis, nec non et aliis, quae iuri spirituali annexa videntur, illicite
praesumendo. Volentes igitur super his indemnitatibus consulere ecclesiarum ac
tantis gravaminibus providere, constitutiones et venditiones huiusmodi feudorum
seu aliorum bonorum ecclesiasticorum sine legitimo personarum ecclesiasticarum
assensu praesumptas occasione constitutionis laicae potestatis, quum non
constitutio, sed destitutio vel destructio dici possit, nec non usurpatio
iurisdictionum, sacri approbatione concilii decernimus non tenere,
praesumptoribus per censuram ecclesiasticam compellendis.
|