TITULUS XVI.
DE DEPOSITO.
CAP. I.
Ex deposito, facto apud clericum ecclesiae, non tenetur
ecclesias, nisi in utilitatem ecclesiae sit versum.
Alexander III. Londonensi Episcopo.
Gravis
illa et odibilis querimonia, quae usque ad nos super deposito tuo
tibi hactenus denegato pervenit, †duplici
nos anxietate perstringit eo, quod tibi in hoc et deesse non possumus, et
adesse, prout velles, efficaciter non valemus. Quum enim non constet nobis, pecuniam tuam, quam ille vir
Belial impia et detestabili surreptione
furatus est, in ecclesiae utilitatem conversam, non debemus de iure, nec possumus contra canonicos eiusdem
ecclesiae praecise intentare iussionis instantiam, ut tibi eandem reddant
pecuniam, personae, ut dicitur, non
ecclesiae commendatam. Quocirca discretioni
tuae consulimus, et internae caritatis diligentia suademus, ut in raptorem illum et furem tuam interim dirigas
actionem, eo, quod, ut audivimus, loculos habet, et ea, quae tibi surrepta
sunt, asportavit. Nam et nos ipsi
iudicibus dedimus in mandatis, ut illum iniquum sub duris quaestionibus ad rationem ponant, et etiam, si oportuerit, vinculis macerent alligatum et
affligant, ut dictam pecuniam reddere compellatur. †Ceterum circa ecclesiam illum affectum te habere volumus, ut nil ab ea
requiras indebitum. Si autem cum eis amicabiliter poteris de redituum
perceptione pacisci, noveris id nobis acceptum.
|