CAP. III.
Tenet venditio, licet venditor sit deceptus ultra dimidiam
iusti pretii; potest tamen venditor agere, ut restituatur res vel iustum
pretium suppleatur, et, si alterum praecise petit, succumbit.
Alexander III. Attrebatensi Episcopo.
Quum
dilecti filii nostri Belvacenses
canonici contra religiosos viros
abbatem et fratres Cariloci proponerent querimoniam, quod silvam, quae Nigra
vallis dicitur, a quibusdam eorum ignorante capitulo pro X. libris, XL. marchas
tunc valentem, comparassent, post multas commissiones
tandem causam ipsam venerabili fratri
nostro Morinensi episcopo et dilecto
filio decano Remensi sub certa forma
commisimus terminandam, adiicientes in
literis, quod, si uterque eiusdem
causae cognitioni interesse nequiret, alter adhibitis
sibi viris prudentibus et honestis in eodem negotio procedere non
differret. †Quum itaque decanus partes ad
suam propter hoc praesentiam convocasset, abbas et monachi non ad agendum vel
respondendum, sed ad quaerendum dilationes nuncios destinarunt, asserentes,
quod ad nos miserant et ad audientiam nostram appellaverant. Verum quia in
literis appellatio remota fuerat, Tandem decanus in illius causae
cognitione processit. Et quum ei per testes canonicorum
Belvacensium constitisset, quod praedicti fratres silvam minus dimidia
iusti pretii comparassent, pronunciavit, venditionem non tenere, et silvam ipsam Belvacensi ecclesiae adiudicans,
canonicos in possessionem induxit. †Nunciis
igitur utriusque partis in nostra propter hoc praesentia constitutis, dum ex
parte canonicorum instanter et sollicite sententia peteretur auctoritate
apostolica confirmari, habita deliberatione cum fratribus nostris et aliis
sapientibus, qui legibus iurati iudicant, eandem sententiam iuri contrariam
intelleximus. Quia vero in arbitrio emptoris est, si velit supplere iustum
pretium, aut venditionem rescindere, quum res minus dimidia iusti pretii
comparatur: sententiam ipsam tanquam iuri contrariam irritantes possessionem
monachis iudicavimus esse reddendam, salva omni
quaestione canonicis super deceptione pretii, vel consensu capituli in
venditione non habito, et alia causa rationabili, quam canonici contra monachos
duxerint proponendam.
|