CAP. IV.
Si vir habeat alia bona, unde uxor possit sibi consulere, et
consentiente uxore rem propter nuptias donatam uxori vendiderit, emptorem, qui
spatio triginta annorum rem possederit, non potest uxor inquietare super ea,
maxime si pretium fuit conversum in communem usum viri et uxoris. H. d.
secundum intellectum, quem tenet Panorm. et est casus notab. limitans ius
civile. Secundum Io. Andr. non oportet adiicere: “maxime,” sed omnia illa tria
necessario requiruntur.
Coelestinus III.
Pervenit
ad nos ex insinuatione tua, quod olim P. miles A. uxori suae quandam
domum in donationem propter nuptias assignatam, muliere ipsa expressum dante
consensum, B. mulieri vendidit pro certa pecuniae quantitate, †quam ex eadem venditione B. matrimonio supra
dicto constante XXX. annis libere pacificeque possedit. Praenominato vero
milite viam universae carnis ingresso, relicta eius venire contra hoc
praesumit, allegans, dictam domum titulo donationis propter nuptias sibi
concessam alienari non potuisse, licet eius consensus ipsi noscatur contractui
accessisse. Praefata vero B. mulier
ex eo nititur se tueri, quod triginta annis constante illorum matrimonio domum
ipsam bona fide tituloque iusto possedit, et quia in communes usus viri et
uxoris illius pretium est conversum, ac factae venditionis tempore, unde sibi
praefata mulier utiliter consulere
potuisset, in viri facultationibus consistebat. Quia igitur super his nos
consulere curasti, tuae sollicitudini
respondemus, praedictam emptricem, si vera sunt quae praemisimus, praescriptis
occasionibus super ipsa domo non debere ulterius fatigari.
|