Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XIX.   DE RERUM PERMUTATIONE.
      • CAP. V.   Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V.

 

Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas.

 

Urbanus III.

 

Quaesitum est ex parte tua, si commutationes fieri valeant praebendarum, quum commutatio dignitatum in Turonensi concilio fuerit interdicta. †Sunt enim quidam, qui praebendae suae cedunt et iuri renunciant, ut maiorem praebendam obtineant, vel ex hoc certam summam pecuniae consequantur, quod quidem honestati est contrarium, et simoniacam procul dubio continet pravitatem. Generaliter itaque teneas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiritualibus labem semper continet simoniae. Si autem episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas, ut quae uni loco minus sunt utiles alibi se valeant utilius exercere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License