CAP. VI.
Ecclesiae iure proprietatis possunt ad invicem permutari, et
possesiones earum etiam permutari possunt, et pro minus valentibus pretium
suppleri.
Clemens III.
Ad
quaestiones solvendas [quae per fratres
et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, iuxta officii nostri
debitum nos convenit sollicitudinem adhibere.] Intelleximus itaque ex literis tuis, quod duae
conventuales ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque
parochialem habet ecclesiam cum possessionibus magis alteri quam sibi vicinam.
Illis autem eas desiderantibus permutare, quum illarum altera respectu meliorum
proventuum plus abundet, et ideo suae
ecclesiae sibi postulet adiici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad
aequalitatem permutationis valeant pervenire, utrum possit id licite fieri
exstitit dubitatum; †quam ob causam sedem
apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam
ignorare minime putemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus
[sic] tuae prudentiae Respondemus, quod, quum de iam dictis parochialibus ecclesiis per se queat commutatio
celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, si altera
ratione possessionum alteri praeponderet, pecuniam posse refundi de ipsarum quoque possessionibus ad invicem, prout
visum fuerit expedire, refusa certa pecuniae quantitate, poterit contractus
permutationis iniri, sic tamen, quod illi contractus nequaquam sibi invicem
misceantur.
|