CAP. VIII.
Si permutatio beneficiorum completa est ex una parte, et per
alteram stat, quo minus impleatur, restituitur pars ad suum beneficium, et
secundum hoc continet ius.
Idem Archiepiscopo et Praeposito sancti Andreae
Coloniensibus.
Quum
universorum †fidelium ab ipso Domino Iesu
Christo pastoralis sit nobis cura commissa, sollicitudini nostrae dignoscitur
expedire, ut sic debeamus quoslibet in suis rationibus confovere, quod
aliquorum iura in conspectu ecclesiae dispendium non sustineant, sed firma et
illibata debeant permanere. Intelleximus siquidem dilecto filio G. canonico S. Ioannis in Leodio referente, quod, quum ipse et L. clericus ducti quadam animi levitate de
permutatione praebendarum suarum inter se tractare coepissent, quam utilitati
utriusque imminere credebant, tamen idem L. clericus
occasione dictae permutationis praebenda eiusdem G., quam in ecclesia S. Mariae Namurcensis habuerat, cuidam
consanguineo suo assignata, praebendam suam ei, sicut promiserat, noluit
resignare, †et sic idem G., ut asserit,
sua spe remansit omnino frustratus. Quumque super hoc in praesentia venerabilis
fratris nostri Leodiensis episcopi fuisset diutius litigatum, tandem idem L.
sedem apostolicam appellavit, et, quum dictus G. [ad nostram praesentiam] non
sine magno periculo et labore accessisset, idem L. nec venit, nec pro se
curavit sufficientem mittere responsalem. Quum igitur deceptis, et non
decipientibus iura subveniant, fraus etiam et dolus nemini debeant patrocinium
impertiri, licet ipsi per se de iure non possent ecclesiastica beneficia
permutare, ut tamen simplicitati venia tribuatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si
constiterit, praetaxatum G. taliter fuisse deceptum, amoto a praebenda sua, quam diu dicitur possedisse,
consanguineo ipsius L. vel quolibet alio illicito detentore, eam sublato appellationis obstaculo restitui
faciatis eidem et eundem ipsius pacifica
possessione gaudere [etc.].
|