CAP. IX.
Spirituale cum temporali permutari non potest.
Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus.
Exhibita
nobis [dilectorum filiorum] abbatis
et conventus sancti Martini de Pannonia petitio continebat, quod, quum super
causa, quae inter ipsos ex una parte, et praepositum Albanensem ex altera super
quibusdam decimationibus [et arbitrio
quodam super his prolata] vertebatur, [post
diversas commissiones ad dilectum filium E. subdiaconum] ad C. capellanum
nostrum, tunc in Hungaria commorantem, nostras literas impetrassent, [demum] ipse ac magister M. [archidiaconus de Saswar] in quos utrinque
tanquam in arbitros [procurante parte
altera] exstitit compromissum, [taliter]
arbitrati fuerunt, quod, si dictus praepositus obtineret decem millia solidorum
regalium [quae tenent in Posonio] a [carissimo in Christo filio nostro illustri]
rege Hungariae [ab ipso] concedi
monasterio memorato, [ita quod in eodem
loco ponerent eius praefatos abbatem et conventum in possessionem salium
praedictorum] ipsi ab earundem decimationum petitione cessarent. †[Postmodum vero licet sales ipsos dicto
monasterio rex ipse per literas suas concesserit; tamen praepositus et
capitulum supradicti nec in termino constituto, nec post illum et plures alios
exspectati possessiones ipsorum salium dederunt eisdem, quamvis iam dictus
abbas protestatione praemissa, quod non erat in possessionem inductus ab eis,
L. marcas frisaticorum pro reditu salium unius anni, precibus quorundam
inductus et compulsus quibusdam minis et terroribus recepisset. Quumque indulto
adhuc ipsis anni spatio inutiliter, sicut prius, duxerint exspectandum; demum
post querelas multiplices vocem ad nos appellationis emisit, octavas BB. App.
Petri et Pauli proximo praeteritas sibi terminum praefigendo; qui tandem in
nostra praesentia constitutus humiliter supplicavit, ut quum iidem praepositus
et capitulum conditioni non paruerint, quae in arbitrio continetur, mandaremus,
eo non obstante de iam dictis decimationibus eidem monasterio integre
responderi.] Quocirca [discretioni
vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, si vobis constiterit de
praemissis, quum permutatio de spiritualibus ad temporalia improbetur,
praedictum arbitrium, et quicquid secutum est ex eo vel ob id, [absque morae dispendio auctoritate nostra,
sublato appellationis impedimento,] irritum decernatis, [super decimis postmodum etc. Dat. Reate
XIII. Kal. Nov. Ao. V. 1231.]
|