CAP. II.
Ponit tres casus, in quibus, non obstante iuramento de non
infeudando, potest episcopus antiquum feudum ad ecelesiam reversum novo vasallo
concedere H. d. et est casus notabilis, interpretans iuramentum de
alienando.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Ex
parte tua nostro est apostolatui reseratum, quod saepius dubitasti, utrum, quum
contingit vasallum tuum decedere, et ad te feudum ipsius redire, feudum eius
alii liceat tibi dare, quamvis iuramento tenearis adstrictus non infeudare de
novo Romano Pontifice inconsulto. Ad haec, si vasallum tuum feudum alienare
contingat, an ipsius filium vel consanguineum eiusdem feudi consortem de ipso
valeas investire. Alia quoque tua
dubitatio continebat, ut, quum feudum alienatum repereris, quod per te facile
recuperare non potes, utrum possis alicui laico in feudum illud concedere, qui
et illud recuperet, et in feudum per ecclesiam recognoscat. (Et infra:) In primo ergo casu feudum
decedentis libere, si videris expedire, concedas, atque in secundo filium vel
consanguineum alienantis investiens, in tertio feudum alienatum poteris ei
licenter concedere, per quem ipsa ecclesia valeat rehabere. [Dat. Ferentini X. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao.
XI. 1208.]
|