CAP. VI.
Si creditor vel is, qui ab eo causam habet, tot fructus
percepit ex pignore, quod satisfactum est sorti, debet pignus restitui
debitori.
Idem R. de Monte Fortino.
Quum
contra nobilem virum G. a civem
Anagninum super quibusdam possessionibus, quas quondam pater tuus L. de Saul
pro certa quantitate pecuniae obligaverat, et ipsius creditoris heredes
praedicto G. pignoraverant, movisses in nostra praesentia quaestionem, tibi et ei dilectum filium P. de Saron.
subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. Constitutus igitur in
nostra praesentia legitime probavisti, quod possessiones ipsae pignoris titulo fuerunt obligatae, ac ex earum
proventibus tantum fuerat tam ab eodem G. quam ab aliis, qui eas tenuerant, a
tempore, quo fuerant obligatae, perceptum, quod fructus sorti poterant
adaequari. Nos igitur attendentes, quod in talibus perceptio fructuum in
solutione sortis accedat, quum secundum canonicas sanctiones fructus restitui,
et in sortem debeant computari, considerantes etiam, quod possessiones ipsae
iam extenuassent penitus totum onus et debitum annullassent, de consilio fratrum nostrorum ipsas tibi
restituendas esse decrevimus, et te per nuncium nostrum in possessionem induci
fecimus corporalem.
|