CAP. VII.
Si is, qui sub pacto legis commissoriae pignoravit rem suam,
et iuraverit non contravenire, iuste impeditus infra diem statutum non redemit,
post diem redimere poterit.
Idem.
Significante
dilecto filio R. cive Pisano nobis
innotuit, quod quum domum suam cum horto
G. Pisano civi poro CCL. libris pignori obligasset, ac promisisset praestito
iuramento, quod, nisi domum ipsam statuto inter
eos termino recolligeret eundem
creditorem ulterius super ea minime molestaret, infra statutum tempus per
certum et fidelem nuncium, prout ei videbatur, creditori pecuniam numeratam
remisit, quam idem nuncius, infideliter agens, sicut ei iniunctum fuerat non
persolvit, et postmodum idem R. ab imperatore captus pariter et detentus, dicto G. satisfacere non potuit ut
debebat. †Nunc per Dei gratiam libertati
pristinae restitutus, paratus est pecuniam reddere creditori, licet ipse
prorsus [eam] recusaret recipere, quia ei non fuit statuto
termino persoluta. Quum igitur pactum legis commissoriae sit in pignoribus
improbatum, et praedictus R., quantum in eo fuit, iuramenti debitum adimplevit,
quum per eum, quem certum [et fidelem]
nuncium esse sperabat, pecuniam remiserit termino statuto, sed, dum fuit in imperiali captione detentus, satisfacere non potuit creditori, discretioni vestrae praesentium auctoritate
mandamus, quatenus, si est ita, praedictum creditorem, ut sorte sua contentus exsistat, pensionibus praefati
pignoris computatis in eam, et domum
illam et hortum praefato R. omni
dilatione postposita resignet, pacto tali vel iuramento nequaquam obstante,
censura ecclesiastica admonitione
praemissa, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, cogatis. [Datum Laterani 1198.]
|