CAP. XIII.
Rescriptum, quo scribitur pluribus cum clausula: “Quod si non omnes etc.”
intelligitur tam de impotentia facti, quam iuris.
Coelestinus III.
Sciscitatus es a nobis petitorio
destinato, de qua impotentia illud intelligatur, quod in literis nostris saepe
consuevit apponi, ut si duo vel tres, vel
etiam plures, quibus literae diriguntur, ipsis exsequendis simul interesse
nequiverint, unus aut plures eorum,
quibus scribitur, nihilominus exsequantur. Nos vero in hoc ita sentimus, quod tam de iure quam de facto illa impotentia
censeatur. De iure, si aliquem illorum, quibus
literae diriguntur, servum, vel infamem aut alio legitimo impedimento
detentum esse constiterit; de facto, si constiterit, eum casu mortis occumbere,
aut inevitabilis necessitatis articulo impediri, quo minus valeat interesse;
dummodo is, qui pro necessitate praesens esse non potest, collegis suis
canonice excusationem suam curet, si poterit, destinare, ut alii coniudices vel
exsecutores nihilominus ad consummationem iniuncti mandati procedant. Nec ille,
qui tantummodo non vult interesse, hac impossibilitatis interpretatione valet
aliquatenus excusari, nisi forte sic in rescripto habeatur expressum, si non omnes
interfuerint, vel simul nequiverint aut noluerint interesse.
|