CAP. III.
Per districtionem canonicam compellitur debitor a fideiussione
absolvere fideiusssorem, qui a creditoribus molestatur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Constitutus
in praesentia nostra dilectus filius
noster magister S. sua nobis assertione monstravit, quod pro magistro P. Blesensi cancellario tuo
tempore Lateranensis concilii ad preces
ipsius in quadam summa pecuniae intercessit, quam quoniam usque modo
debitor non persolvit, iste se
asserit plurimas a creditoribus Bononiensibus molestias pertulisse, et antiquum debitum plurimum augmentatum. Ideoque, quia
pro nostro volumus officio providere, ne qui gratiam meruit poenam sustineat,
fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus,
si legitime tibi de huiusmodi assertione constiterit, praefatum debitorem, ut
eum a praedicta intercessione sine dilatione prorsus absolvat, omni gratia et timore postposito, nullius
appellatione obstante ecclesiastica censura compellas. Quia vero diversa experimenta morborum varia nos compellunt remedia
invenire, Praesentium quoque auctoritate iniungimus, ut, si forte debitum vel accessiones ille
negaverit, consuetudine, quae est legi contraria, non obstante, iuramentum
calumniae subire cogatur. Praeterea, quia difficile foret intercessori suos
testes in Angliam ducere, iudicibus Bononiensibus satisdatione idonea a
cancellario ipso accepta, quod ad testes audiendos vadat, vel mittat infra
terminum competentem, literis tuis significes, ut eos vice tua recipiant, et
examinent et interrogent diligenter,
et depositiones eorum transmittentes inclusas significent, quanta fides possit
instrumentis vel testibus adhiberi. Ceterum
si iam dictus P. citatus praesentiam tuam adire vel iudicio stare contempserit
eum infra XXX. dies post harum literarum susceptionem reddas beneficio alienum
et reditus eius in debitorum solutionem convertas, quousque fuerit creditoribus
satisfactum.
|