CAP. II.
Si praelatus obligat ecclesiam pro alienis debitis, est
suspensus ipso facto ab administratione spiritualium et temporalium, et
ecclesia non tenetur.
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.
Si
quorundam †[praelatorum praesumptionem
deo et nominibus exhorrendam iuste pensare vellemus, pene non esset adhibenda
dilatio, sed in transgressores celeris vindictae severitas exercenda. Sicut
enim ad nos valido et stupendo clamore pervenit, quidam non contenti, quod,
propriis commodis inhaerentes et quaerentes potius quae sua sunt, quam quae
Christi, commissas sibi ecclesias enormiter dilapidant et consumant, dum novo
alienationis et dilapidationis genere adinvento eas praesumant alienis debitis
onerare: sigilla sua, seu literas sigillatas de contrahendo mutuo quibusdam
amicis suis clericis et laicis concedendo, quarum occasione praedictae
ecclesiae in tanta obligarunt pecuniae quantitate, ad cuius solutionem postea
compelluntur, quod vix aut numquam liberari possunt ab onere debitorum.
Volentes igitur Ecclesiarum indemnitatibus paterna sollicitudine providere
praesentium auctoritate] Firmiter inhibemus, ne quis praesumat [de cetero] ecclesiam sibi commissam pro
alienis gravare debitis, aut literas alicui seu sigilla concedere, quibus
possent ecclesiae obligari, decernentes, si secus [quod non credimus,] fuerit attentatum, ad solutionem talium
debitorum ecclesias non teneri. Si quis autem contra praemissa de cetero venire
praesumpserit, ab administratione spiritualium et temporalium noverit se
suspensum. [Dat. Reate II. Id. Febr. A.
V. 1232.]
|