TITULUS XXIV.
DE DONATIONIBUS.
CAP. I.
Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum
h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam
alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere
tenentur.
Gregorius A. Patricio Gallorum.
Prudentes
†[viros, sicut estis, regibus adhaerere,
multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem
datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non
postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in
causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido
presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam] Hanc sibi quodammodo
nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi
in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum
presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope
gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni
studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus
nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris
vestri praesidia quid] apud nobilium
mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur.
|