CAP. IV.
Ecclesia non vacans in beneficium concedi non potest, sed in
proprietatem sic; de auctoritate tamen episcopi, et sine praeiudicio
praelati.
Idem Abbati S. Alberti.
Consultationibus
(Et infra:) De cetero si aliquis clericus ab ordinario iudice in ecclesia aliqua
institutus fuerit ad repraesentationem illius qui eiusdem ecclesiae credebatur
esse patronus et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus qui
institutus est non debet ab ecclesia ipsa propter hoc removeri, si tempore
praesentationis suae ille qui eum praesentavit ius patronatus ecclesiae
possidebat. Si vero non possidebat ius patronatus sed tantum credebatur esse
patronus, quum non esset, nec possessionem patronatus haberet secundum
consuetudinem anglicam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero
vel concessiones ecclesiarum, si quae fiant privatis personis, viventibus
illis, qui ipsas ecclesias possident, nullius debent esse momenti. Si
religiosis fiant locis ab episcopo vel eius auctoritate, ratae debent haberi,
ita quidem, quod personae, quae iam
dictas ecclesias possident, sine ipsorum assensu eis in vita sua non debeant
spoliari.
|