CAP. V.
Non obstante iuramento de non infeudando de novo praelatus
integrare potest feudum, si appareat vasallum in mensura fuisse
deceptum.
Innocentius III. Episcopo Florentino.
Per
tuas nobis literas proponere
procurasti, quod, quum quidam nobiles Florentini et potentes, prompti ad servitium et devoti, tempore schismatis bonae memoriae Iustum episcopum
Florentinum in domo sua tenuerint contra
imperatoris suorumque fautorum insultus, idem episcopus, sedata schismatis
tempestate, de mandato felicis recordationis
Alexandri Papae praedecessoris nostri
quatuor modios terrae in feudum concessit eisdem, et, eo postmodum viam universae carnis ingresso, bonae memoriae B.
successor ipsius, prout est moris, de certo feudo praefatos nobiles investivit.
Verum quum ipsi assignatam sibi
terram mensurari fecissent, non nisi duos modios invenerunt, feudum integrari
cum instantia postulantes. Super quo dubitas eo, quod non sunt in possessione
ipsius, ne de novo videaris illud conferre, †licet tibi fidelitatem curaverint exhibere, et de quatuor modiis
fuerint investiti, antequam eorum petitioni duceres annuendum, sedem duxisti
apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes, quod ecclesia in actibus
suis fraudem non debet aliquam adhibere, fraternitati
tuae taliter respondemus, quod feudum ipsum secure poteris eisdem nobilibus integrare, quum terra
illa nomine quatuor modiorum ipsis
fuerit assignata, et iam dictus episcopus
quatuor promiserit se daturum. [Dat.
Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. 1205.]
|