CAP. VI.
In donationibus plenissima fit interpretatio, et ob hoc
clausula onerosa post multas donationes apposita proximam donationem tantum
respicit. H. d. et est casus singularis.
Idem R. de Burg. et G. Berbur. Abbatibus.
Quum
dilecti filii abbas et monachi de Melios proposuerint coram nobis, quod nobilis
vir Alanus quasdam terras, ab Willelmo
quondam patre ipsius eorum ecclesiae de
Machelin in eleemosynam assignatas, violenter redigere cupiat in forestam,
†vobis dedisse recolimus in mandatis, ut
ipsum A. ab ipsorum super illis terris indebita molestatione desistere per
censuram ecclesiasticam appellatione postposita cogeretis. Verum ut super causa
ipsa mandatum apostolicum impleretis, diligentius procedentes in causa,
partibus in praesentia vestra constitutis, testes recepistis hinc inde, ac
super attestationibus eorum, ut etiam instrumentis, diu disputationibus ac
disceptationibus habitis in causa ipsa, usque ad sententiae calculum
processistis, [et] causam ipsam sufficienter instructam ad
nostram audientiam remittentes [octavas
S. Andreae proximo praeteritas pro termino partibus assignastis. Parte igitur
abbatis et monachorum ad ipsius terminum veniente, tandem, quia pars adversa
diutius exspectata non venit, super instrumentis iam dictis, depositionibus
testium et partis allegationibus utriusque cum fratribus nostris tractatum
habuimus diligentem, et inquisita veritate diligentius et discussa evidenter
agnovimus, super ipsa causa sententiam pro iam dicto monasterio esse dandam.]
Ut autem per diligentiam vestram finis
causae imponatur eidem, instrumentorum tenorem, depositiones testium,
allegationes etiam, prout ea receperamus, sigillorum vestrorum munimine
consignata vobis sub bulla nostra remittimus interclusa, per apostolica vobis scripta
praecipiendo Mandamus, quatenus auctoritate
nostra suffulti ad sententiam pro ipso monasterio proferendam appellatione
postposita procedatis, contradictores per
censuram ecclesiasticam cogentes, et facientes quod iudicaveritis auctoritate
nostra firmiter observari, quum ex tenore instrumenti evidenter appareat,
quod haec fuit mens et intentio donatoris, ut clausula de foresta, quae in fine
ponitur instrumenti, non ad superiorem donationem, quae tam libera et pura
fuit, ut immunis esset a vexatione et consuetudine saeculari, sed ad inferiorem
concessionem, quae pensionem et determinationem habet insertam, iuxta sanum
referri debeat intellectum, quia in contractibus plena, in testamentis plenior,
in beneficiis quoque plenissima est interpretatio adhibenda. [Quod si non omnes etc. Dat. Anagniae II.
Non. Mart. 1204.]
|