CAP. IX.
Donatio quinquagesimae vel centesimae, quam facit episcopus
cum gravi ecclesiae suae detrimento, potest legitime revocari; nec etiam potest
ultra quinquagesimam vel centesimam conferre, etiam cesssante laesione
ecclesiae, sine auctoritate superioris.
Idem Episcopo sancti Andreae.
Apostolicae
sedis oraculum (Et infra:) [Ceterum] quum plerumque contingat, quod episcopi successive locis religiosis de
reditibus, qui pertinent ad eosdem, ultra quinquagesimam conferant portionem
ita, quod interdum usque ad tertiam partem vel quartam, interdum vero plus
minusve huiusmodi reditus minuantur, tua fraternitas nos consuluit, utrum
successoribus eorundem ea, quae taliter fuerint ultra quinquagesimam portionem
concessa, liceat aliquatenus revocare. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter
respondemus, quod, licet sit in canone diffinitum, ut, si quis episcoporum in
parochia sua monasterium forte
construere voluerit, et de rebus ecclesiae, cui praesidet, ipsum dotare, non
amplius ibidem quam quinquagesimam, ecclesiae vero, quam monasticis regulis
informare vel pro suis magnificare voluerit sepulturis, non amplius quam
centesimam partem census ecclesiae, cui praeest, debeat elargiri; quia tamen in
eodem canone consequenter adiungitur, ut haec temperamenti aequitas observetur,
quod cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non
infligat, ea quidem cautela servata, ut unam tantummodo, quae placuerit ex his
duabus, remunerationem assumat, hoc semper est observandum, quod unus episcopus
vel alius non solum non debet amplius, sed nec tantum, nec minus cum gravi
ecclesiae suae detrimento conferre, sive simul et semel id facere velit, sive
pluries successive eisdem vel diversis ecclesiis conferendo. Unde quum grave
detrimentum, sive de possessionibus sive de proventibus, vel ad episcopalem
mensam vel cathedralem ecclesiam pertinentibus, in quantalibet portione
constiterit esse collatum, poterit legitime revocari, nisi praescriptione vel
alia exceptione legitima actio huiusmodi excludatur. Nam, etsi prima facie praesumatur,
quod collatio quinquagesimae vel centesimae partis grave non inferat
detrimentum, quia tamen non solum si saepe, sed etiam, si semel id fiat, ex
variis circumstantiis deprehendi potest interdum esse valde damnosum, quod quidem magis potest ex ostensione ipsius facti, quam expressione alicuius
statuti cognosci: nec quinquagesima, nec centesima semel aut successive debet
cum gravi ecclesiae damno conferri. Si vero in tantum abundet episcopus, ut
sine damno ecclesiae suae possit amplius etiam quam per quinquagesimam vel
centesimam partem necessitati alterius ecclesiae subvenire, quamvis per se non
debeat summam excedere a canone praefinitam per quam incaute largiri volentibus
est occursum: de superioris tamen auctoritate pontificis potest etiam in maiori
summa [ex eius copia] inopiae
alterius provideri. [Dat. Lat. VIII. Id.
Apr. Ao. X. 1207.]
|