CAP. III.
Si infra annum a die monitionis non fit exsecutio testamenti
per debentem exsequi, devolvitur exsecutio ad episcopum.
Idem.
Nos
quidem †[arbitramur, quod ad imminentiam
expletionis piarum rerum ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum
cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter
iudicavimus exhortandum.] Pervenit [siquidem]
ad nos, S. de hac luce migrantem supremae voluntatis elogio monasterium
praecepisse fundari, cuius desiderium a T. religiosa femina eius herede
protrahitur. Quamobrem te hortamur, ut eam commoneas, quatenus infra annum
monasterium, quod iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum voluntatem
defuncti sine altercatione construere. Quod si infra praedictum tempus [aliqua perficere negligentia vel calliditate
distulerit, ut] sive in loco [eo]
quo constitutum fuerat, seu certe, si
ibi non potest, et alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit, tunc per te
aedificetur, et omnia per te loco ipsi venerabili
sine diminutione qualibet assignentur. Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et
secundum piisimas leges dilatas defunctorum pias voluntates episcopali decens
est studio adimpleri.
|