CAP. X.
Valet testamentum, quod parochianus facit coram presbytero
parochiali et duobus testibus, nec valet contraria consuetudo. H. d inhaerendo
verbis literae.
Idem Hostiensi Episcopo.
Quum
esses, frater episcope, in nostra
praesentia constitutus, diligenti nobis
narratione proposuisti, talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere,
quod testamenta, quae fiunt in ultima voluntate ab iis, qui potestatem habent super alios, penitus rescinduntur,
nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges
humanae decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a
generali ecclesiae consuetudine id noscitur esse alienum; quum scriptum sit:
“In ore duorum vel trium testium stet omne verbum,” praescriptam consuetudinem penitus improbamus, et testamenta, quae
parochiani vestri coram presbytero
suo et tribus vel duabus aliis personis idoneis in extrema de cetero fecerint voluntate, firma decernimus permanere et robur obtinere perpetuae firmitatis,
sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis praesumptione qualibet huiusmodi rescindere audeat testamenta. [Praeterea quum principes etc.]
|