CAP. XII.
De propriis potest testari clericus; in acquisitis per
ecclesiam etiamsi sint mobilia, succedit ecclesia vel successor; potest tamen
aliqua servitoribus vel pauperibus elargiri. Si autem defunctus habet plures
ecclesias vel beneficia, fiet aeque divisio inter illa.
Idem Electo et Capitulo Cassanensibus.
Relatum
est auribus nostris, quod, quia statuimus in Lateranensi concilio, ut bona per ecclesiam
acquisita ad eam in clericorum obitu devolvantur, dubitatis, an hoc sit de
immobilibus tantum, vel de mobilibus sentiendum. †Responso quoque nostro quaeritis edoceri, si praescripta bona in usus
episcopi vel eius, qui clerico decedenti successeritis, de iure transeant, vel
communi ecclesiae utilitati debeant applicari. His itaque breviter
Respondemus, quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eis debent
iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. Nomine autem
ecclesiae non solum episcopus vel
successor clerici morientis, ubi est collegium clericorum, sed communis
congregatio intelligitur, quae rerum illarum debet canonicam distributionem et
curam habere. Ubi autem in loco defuncti tantum unus est ordinandus, is ea bona,
sicut et alia ipsius ecclesiae, in Dei timore dispenset. Licet autem mobilia
per ecclesiam acquisita, ut duximus,
de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint consuetudinis
tamen est non improbandae, ut de his pauperibus, et religiosis locis, et illis,
qui viventi servierant sive consanguinei sint sive alii, aliqua iuxta servitii
meritum conferantur. Ceterum, quae ex hereditate, vel artificio aut doctrina
proveniunt, distribuantur pro arbitrio decedentis. Quia vero nonnulli in diversis
ecclesiis beneficia possident, ita
distinguimus, ut dividantur quae habuerant per aestimationem congruam inter
ipsos.
|