CAP. XIV.
De relictis ecclesiae petit episcopus partem suam, licet
aliquid fuerit sibi a testatore relictum; nisi eo modo et non in fraudem fuerit
relictum a testatore, quod maneret ea parte contentus, et legatum
agnoverit.
Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali.
Officii
(Et infra: [cf. c. 38. de elect. I.
6.]) Secundo quaesivisti, quum quis in testamento relinquit episcopo propriam
portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit, utrum episcopus ex illis legitimam possit petere
portionem, †adiiciens, an, quum aliquis
ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium, et alia dimiserit pro
anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a
canone constitutam. Nos autem super his Consultationi tuae taliter
respondemus, quod, si portionem illam cum conditione legavit episcopo, ut esset
ea sola contentus, et eam episcopus
acceptavit, quia per hoc aliis renunciasse videtur, de ceteris non poterit
exigere portionem. Quodsi eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam
poterit nihilominus de ceteris vindicare. Si vero constiterit, quod in fraudem
modicum constituit mortuarium, ut in ceteris episcopus portione debita
fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus
portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis
Romani Pontificis, quae quibusdam regularibus sunt concessae. [Requisisti etc. cf. cap. seq.]
|