Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXVI.   DE TESTAMENTIS ET ULTIMIS VOLUNTATIBUS.
      • CAP. XV.   Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XV.

 

Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali.

 

Idem.

 

Requisisti de his, quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et ecclesiam dividenda. Et quidem regulariter verum est, quod episcopus debet de his secundum diversas consuetudines tertiam vel quartam portionem habere; sed considerandum est diligenter, utrum testator leget hoc modo: “relinquo, inquit, istud episcopo,” an: “relinquo istud ecclesiae;” vel: “relinquo istud episcopo et ecclesiae;” an: “relinquo istud episcopo et relinquo illud ecclesiae.” In primo casu distinguendum est, utrum relinquatur illud episcopo ab extraneo, an a propinquo. Si ab extraneo, generaliter verum est, quod praesumitur esse relictum intuitu ecclesiae, non personae. Unde cathedralis ecclesia de illo potest canonicam petere portionem, quemadmodum episcopo competit sua portio, si aliquid ipsi ecclesiae relinquatur. Et hoc utique verum est, nisi testator exprimat, quod velit illud tantum esse episcopi, non ecclesiae. In quo casu servanda est dispositio testatoris; secus autem, si exprimat, quod velit esse illud tantum ecclesiae, non episcopi, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nec est contrarium, quod in canone legitur, videlicet quod pontifices quibus ab extraneis aliquid aut cum ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur, quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quoniam hoc est verum, quum testator ita sequestratim legat illud episcopo, quod non exprimit, utrum velit ad episcopum tantum, et non ad ecclesiam pertinere. Si vero relinquatur illud episcopo a propinquo, praesumitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi forte contrarium probaretur, et de isto nihil potest ecclesia petere in vita eius. Quod si relinquatur episcopo et ecclesiae, de illo canonica inter ipsos est divisio facienda. Si vero istud episcopo, et illud ecclesiae relinquatur, sive aequalia sive inaequalia sint relicta, reducenda sunt ad divisionem canonicam inter episcopum et ecclesiam cathedralem, nisi ambo velint esse testatoris dispositione contenti; quam propter ultimae voluntatis favorem satis decens est observare, ubi neque fraus intervenit, neque dolus, neque quisquam nimium defraudatur debita portione. Secus autem est, si aliquid legetur episcopo, et aliqua capellis vel monasteriis aut aliis piis locis. Nam in hoc casu quod legatur episcopo eius est praecipuum cum ecclesia cathedrali, quemadmodum si cuilibet alii legaretur. Et de illis quae aliis legantur, portionem canonicam nihilominus obtinebit, quoniam non est tanta communio inter episcopum et inter capellas et monasteria seu alia pia loca, quanta est inter episcopum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali coniugio copulatus. Unde quae acquirit episcopus non illis, sed isti tantum acquirit. Illud autem est generaliter observandum circa eum, qui potest proprium possidere, praelationem vel administrationem ecclesiae non habentem, quod si ei aliquid specialiter relinquatur, non solum a propinquo, verum etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi probatio in contrarium appareret. Et idcirco de illo nec episcopus, nec ecclesia potest in vita eius sibi aliquid vendicare. Et hoc intelligitur esse verum, quum fraus minime procuratur, quae, si detecta fuerit, patrocinari non debet. [Significasti praeterea etc. cf. c. 9. de poenit. V. 38.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License