CAP. XVI.
In bonis patris, matris et aviae habet quis debitum iure
naturae, in qua gravari nequit; et filius, rogatus de restituenda hereditate
sub conditione, detrahit debitum iure naturae et Trebellianicam, in qua
computantur fructus post litis contestationem percepti.
Idem Episcopo Tuscano.
Raynutius
de Clera, duas habens filias, Alterocham videlicet et Adiectam, matrem insuper
Cleram, et uxorem nomine Adelasiam, in extremis positus condidit testamentum,
Alterochae filiae puberi ultra dotem, quam ei dederat, domum et quendam hortum
in eodem testamento relinquens. Adiectae vero impuberi reliquit cetera bona
sua, adiiciens, ut Alterocha et soboles, quam gestabat in utero, quum eo tempore praegnans esset, eidem
impuberi succederent, si absque liberis moreretur. Tutoribus insuper, quos Adiectae impuberi filiae dederat, idem testator
iniunxit, ut eandem cum omnibus bonis suis matrimonio copularent. Mortuo
itaque testatore tutores impuberis eam cum omnibus bonis suis, eidem relictis a patre, iure Lombardo cuidam Petro nomine
tradiderunt. Quae, quum per quadriennium
cohabitasset eidem, filium ex eo suscipiens, tandem sine liberis est
defuncta cuius bona idem P. maritus eius, superstes aliquanto tempore, possedit
in pace. Qui, cum alia muliere matrimonium contrahens, et filios suscipiens ex
eadem, diem clausit extremum. Postmodum vero
inter Alterocham et filium eius Montanellum
ex una parte, ac filios eiusdem P. et Raynerium tutorem eorum ex altera super
bonis praedictis eiusdem Adiectae suscitata materia quaestionis, coeperunt
coram G. iudice Tuscanensi ad invicem litigare, coram quo Alterocha et M. filius eius bona quondam Raynutii, patris eiusdem Alteroccae, tanquam ex
causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petierunt, Rainerio tutore filiorum praedicti P. ex
adverso dicente, quod obstabat illis annalis praescriptio, usucapio pro dote ac
longi temporis silentium diuturnum. Insuper allegabat, quod de bonis illis tam
tertia Clerae, praedicti R. matris
testatoris, et tertia Adelasiae uxoris eiusdem, quam etiam quarta per Trebellianum nomine ipsius Adiectae erant ante
omnia deducendae. Dictus vero iudex, utriusque
partis allegationibus et rationibus diligenter inspectis, supra dictum
Raynerium tutorio nomine pupillorum in restitutione bonorum quondam Raynutii condemnavit, tertia
Clerae primo deducta, quam Adiectae ac viro suo donaverat, de qua in
substitutione, quam fecit Raynutius, non videtur aliquatenus cogitasse; deducta
quoque tertia Adelasiae, quam ipsa P. vendiderat supra dicto. Praecepit etiam
idem iudex, de his rebus illas tertias deducendas, de quibus deduci poterant secundum
Tuscanae consuetudinem civitatis. Deduci praeterea quartam per Trebellianum
idem iudex iniunxit, quum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam
deducere potuisset; sed utraque pars ab illa sententia provocavit. (Et infra:) Quum autem coram G. diacono
cardinali auditore a nobis concesso fuisset diutius litigatum, ipse habito consilio peritorum de mandato
nostro sententiam supra dicti Guezii
iudicis, videlicet in eo, quod dixit, tertiam Clerae, et tertiam Adelasiae
integraliter deducendas, idem cardinalis
pronunciavit iniustam, et ab ea legitime provocatum, diffiniens, sic illas
tertias deducendas, ut legitima portio, iure naturae debita Alterochae, illi
salva sit in utraque; ad cuius restitutionem dictum deinde Raynerium condemnavit. In eo vero, quod quartam partem per Trebellianum idem iudex
censuit retinendam, sententiam confirmavit eiusdem, ita videlicet, quod
fructus, de bonis ipsus a tempore litis contestatae percepti a praedicto Petro
et filiis eius post mortem Adiectae, computentur in ea. Qui si suffecerint ad
quartam et fructus eius, eo nomine alia deductio nulla fiat; alioquin iuxta
quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. Quia vero pater
Adiectae ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam, videlicet eius
partis, quae sibi debebatur ab intestato, deducendam censuit, et etiam
retinendam, ita videlicet, quod
deductio fiat tantummodo de his rebus, de quibus secundum Tuscanae
consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo autem, quod praenominatus iudex
condemnavit Raynerium nomine pupillorum suorum
ad residui restitutionem Alterochae ac eius filio faciendam, ipsius sententiam
confirmavit. Nos igitur, eiusdem cardinalis sententiam exigente iustitia promulgatam ratam habentes, ipsam auctoritate
apostolica confirmamus.
|