Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXVI.   DE TESTAMENTIS ET ULTIMIS VOLUNTATIBUS.
      • CAP. XVII.   Episcopus compellit fideicommissarios seu executores testamenti ad exsequendas pias voluntates defunctorum, etiamsi testator hoc interdixisset.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XVII.

 

Episcopus compellit fideicommissarios seu executores testamenti ad exsequendas pias voluntates defunctorum, etiamsi testator hoc interdixisset.

 

Gregorius IX. Nomon. Episcopo.

 

Tua nobis fraternitas intimavit, quod nonnulli, tam religiosi quam clerici saeculares et laici, pecuniam et alia bona, quae per manus eorum ex testamentis decedentium debent in usus pios expendi, non dubitant aliis usibus applicare. Quum igitur in omnibus piis voluntatibus sit per locorum episcopos providendum, ut secundum defuncti voluntatem universa procedant, licet etiam a testatoribus id contingeret interdici; mandamus, quatenus exsecutores testamentorum huiusmodi, ut bona ipsa fideliter et plenarie in usus praedictos expendant, monitione praemissa compellas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License