CAP. XVIII.
Filius, rogatus restituere hereditatem, detrahit tertiam iure
naturae, et quartam Trebellianicam, in quibus potest legata relinquere, heredes
instituere, et poenam imponere.
Idem.
Raynaldus
Peponis filius, heres ab ipso institutus hoc modo, ut patruis suis hereditatem
restitueret, si absque filiis masculis moreretur, cum eis mortuo Pepone super
quibusdam bonis hereditatis eiusdem in tres arbitros compromisit, quorum duo,
mortuo reliquo, prout ex forma compromissi poterant, procedentes, taliter
arbitrati fuerunt, quod neutra pars haberet licentiam transferendi quocunque
modo in alium res praedictas, nisi in eorum filios masculos ex ipsis legitime
descendentes, et quod contra hoc fieret non valeret. Porro dictus R., prolem
non habens, condidit testamentum in quo medietatem partis suae de rebus
praedictis quibusdam avunculis suis, aliam vero medietatem et reliqua bona
paterna uni ex patruis suis et eius filiis legavit, adiiciens, ut bona, in
quibus ex testamento vel ab intestato dicti heredes R. possent succedere, si
venirent contra legatum dictis avunculis suis debitum, ad ipsos pro
determinatis portionibus devenirent. Demum eodem R. naturae debitum
persolvente, ac uno ex patruis hereditatem adeunte praedictam, quum dicti
avunculi adversus eundem patruum ac filios eius coram iudice communitatis
Urbenatensis moverunt quaestionem, petendo pro rata, quae ipsos contingit,
legatum praedictum, et restitui eis, si contra ipsum illi venirent, quaecunque
occasione testamenti eiusdem R. ad ipsos pervenerant vel poterant pervenisse,
praefatus iudex, ab illorum impetitione super legato ipsos absolvens, ad
restitutionem aliorum bonorum sententialiter condemnavit eosdem. A cuius
sententia quum ambae partes ad nostram audientiam appellassent, petente utraque
parte dicti iudicis sententiam infirmari, quatenus contra se fuerat promulgata,
et quatenus pro se faciebat, exsecutioni mandari, dilectus filius noster O.
sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis lite coram se legitime
contestata, quoniam idem R. habebat in bonis quondam Peponis patris sui tertiam
partem debitam iure naturae, in qua gravari nequivit, nec non quartam
Trebellianicam, quam quilibet extraneus restitutione gravatus deducere
potuisset, propter quod in rebus praedictis avunculis legatis portiones easdem
habuit R. praefatus, easque potuit in ultima voluntate legare, ac per hoc
legatum tenuit usque ad tertiam et quartam praefatas, licet ipsas non
expresserit in legando, pronunciavit, non obstante praemisso arbitrio, quod nec
legatum teneret, non poterat impedire, iudicem ipsum in eo, quod super hoc
dictum patruum in totum absolvit, qui confessus est, se pro medietate possidere
praedicta, perperam iudicasse, condemnavitque ipsum ad restitutionem medietatis
tertiae et quartae partis ipsius legati pro rata, quae dictos avunculos de ipso
contingit, et in residuo praefati iudicis sententiam confirmavit. Ceterum in
eo, quod idem iudex dictum patruum et eius filios totaliter in aliis, quae in
secundo articulo petita fuerant, condemnarat, male ipsum pronunciasse decrevit,
quia filii eius contra voluntatem testatoris non inveniuntur aliquid
commisisse, quum nihil de petitis reperti fuerint possidere. Verum in portione,
quam patruus habebat in bonis illis ratione quartae et tertiae praedictorum,
quas R. habuit in bonis eisdem, in quibus eius institutio et legatio ac
adiectio poenae tenebat, pro rata eosdem avunculos contingente, de praedicto
legato confirmavit sententiam iudicis supra dicti, eodem patruo et eius filiis
in residuo absolutis, et salvo nihilominus ei ex iure institutionis beneficio
legis Falcidiae, in restitutione praefati legati, si infra tempus legitimum
voluntati paruerit testatoris, quum inventarium fecerit, et contra voluntatem
testatoris lex Falcidia inducatur. Nos itaque, ipsius cardinalis sententiam
ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus.
|